Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi[*](se ipsi V3 s ipse ipsi X) conligant, —quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas[*](dissipatas e corr. in G et R) animi partis rursum in suum locum cogere?—aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat[*](fervescat G1 ) ira. defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum. ex quo illud laudatur Archytae, qui cum vilico factus esset iratior,

quo te modo
inquit
accepissem, nisi iratus essem!

Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt —potest utilis esse insania?—aut naturalem? an[*](an s hanc X) quicquam

p.401
est secundum[*](est sec. s es sec. R esse sec. GKV) naturam, quod fit repugnante ratione? quo modo autem, si naturalis esset ira,[*](ira add. G2 ) aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset[*](aut finem ... 4 esset add. V3 ) ulta,[*](ulta Man. ulla) ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset[*](fecisse V1 ) per iram? ut Alexandrum regem videmus, qui cum interemisset Clitum[*](clitum iditum K) familiarem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis fuit paenitendi. quibus cognitis quis est qui dubitet[*](dubitat K) quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac voluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni[*](magna V) aestumetur ea res ex qua animus aegrotat, oriantur?[*](oriantur s oriatur) unde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione.