Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi[*](ganumedi K nymedi G1 ganymedis Vrec ) raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat[*](Eurip. Chrysippo p. 632 N.) Laius? quid denique homines doctissimi et summi poë- tae de se ipsis et carminibus edunt[*](edunt Lb. edant cf. praef. ) et cantibus? fortis vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum amore scribit Alcaeus! nam Anacreontis quidem tota poësis est amatoria. maxume vero omnium flagrasse amore Reginum
Stoici vero et sapientem amaturum esse[*](St. fr. 3, 652) dicunt et amorem ipsum
conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis speciedefiniunt. qui si[*](qui si quin V) quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est:
si quidem sit quisquam[*](Turpil. 115) deus, cui[*](cuii Ribb. ad V) ego sim curae—
at id erat deis[*](dehis X (deis V)) omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!
heu me infelicem!—nihil verius. probe et ille:
sanusne es,[*](sanun es Wo. ) qui temere lamentare?sic[*](sic hic Mdv. (at cf. ita div. 2, 82)) insanus videtur etiam suis. at[*](at ad KR effecit KRG (tragoediasfeffecit) Vrec (affecit V1) efficit s ) quas tragoedias efficit!
mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam:
nam quid[*](quid add. Kc ) ego te appellem, Venus?eam prae lubidine[*](lib. V) negat curare quicquam: quasi vero ipse non propter lubidinem[*](lib. V) tanta flagitia et faciat et dicat.
—sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur[*](ostendat s ostendatur Dav. ostendas Bouhier ) quam leve, quam contemnendum, quam nihili[*](nihil V) sit omnino, quam facile vel aliunde[*](vel aliunde bis K1 velaliende G (i in r. et u?)) vel alio modo perfici vel omnino neglegi
etiam novo quidam amore veterem amorem[*](Hier. epist. 125, 14) tamquam clavo[*](clavo clava V) clavum eiciendum putant; maxume autem admonendus[*](idmonendus V3 ) est, quantus sit furor amoris.[*](add. Bai.) omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare[*](accuss. K) nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis[*](accuss. K) est turpitudo,—sed ut haec omittas,[*](omittas ex comitas V3 ) perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.
nam ut illa praeteream, quae sunt furoris,[*](futuris K1 furoris ) haec ipsa per sese[*](sese V (exp. 3)) quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria,
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat? est etiam[*](etiam Man. enim) illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. etenim si naturalis amor esset,[*](amor esset ex amorem et Kc ) et amarent omnes et semper amarent et idem amarent,[*](et idem amarent om. H) neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.[*](etenim ... 26 deterreret H) [*](deterret G1 )
Ira vero, quae[*](quae-ae in r. V2 ) quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius inpulsu[*](imp. KR) existit etiam inter fratres tale iurgium:
nosti, quae secuntur; alternis enim[*](enim eum KR) versibus intorquentur inter fratres gravissimae[*](gravissime KRV) contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
- Quis au/tem malitia/ te?—
. quo igitur haec erumpit[*](erumpit Dav. erunt X erit Gr.) moles? audi Thyestem:
eorum viscera[*](viscere GK (bis scr. 1)R viscerae V) apponit. quid est enim quo[*](quoV1 (quod3)) non progrediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet.