Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
At etiam[*](etiam enim Sey. sed cf. p. 383, 14 ) aemulari utile est, obtrectare,[*](obtrectari X) misereri. cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis[*](opt. G) autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? qui[*](qui s quis GKCRV quid K1 (quisid M) app. Vc ) id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam[*](nam Bs non X) solum habere velle summa dementia est.
Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit?
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia[*](excelentia R1V1 ) multa quidem dici quamvis fuse[*](fuse om. V possunt B1 e corr. s possit X) lateque possunt,
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere—illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis—, videamus, quanta sint[*](sint V3 s sit X) quae a [*](a B2M2 s om. X) philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam[*](nulla GKR nullas V sed s fort. postea additum nullam s ) invenerit; de quibus hoc etiam est[*](est om. R1 ) merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est. sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo maiore indigent[*](indigent s indiget X) diligentia. itaque bene adhibita ratio cernit, quid[*](quod K1 ) optumum sit, neglecta[*](neclecta hic X) multis implicatur[*](implicabitur K (def. Ro b b. p. 100 ft. recte)) erroribus.
ad te[*](at V1 ) igitur mihi iam convertenda omnis
Earum[*](eorum s earum X) igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes. nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur[*](sadatur V) (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda[*](adhibenda add. G2 ) medicina); est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut[*](aut V) adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem[*](libid. K1V) reliquas[*](reliquas V1 (que add. 3) reliquias GKR) melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda[*](tollenda s toleranda X) omnino[*](omni V1 ) aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. nimirum hoc melius, ne, si[*](si add. Kc ) forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur.