Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.[*](simulare n. dedecet om. V) [*](decet X) an tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?
ecquis[*](ecquis s etquis X) hoc animadvertit?[*](Accius Atr. 233) [*](animadvortet de orat. 3, 217 M (animum advertit L), quod hic quoque fort. restituendum ) vincite!—num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas[*](existimamus KR) iratum Accium? aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator,[*](est orator melius G1 ) quam ab ullo histrione,[*](istrione X (str. G1)) sed aguntur leniter et mente tranquilla.
Libidinem vero laudare cuius est libidinis?[*](lubid. GRKc ) Themistoclem mihi et Demosthenen[*](demostenen X proferri G1 ) profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia libidinem[*](libidine GK) vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea
dum modo doleat aliquid,[*](fr. 409 cf. p. 383, 13) doleat[*](doleat lateat G1 ) quidlibet.[*](quidlibet hic X)dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti[*](sapienti ex -e V1 ) quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim uti motu[*](utinmotu K1 ) animi, qui uti ratione non potest. nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.[*](quoque (item post Afranii versum))
At etiam[*](etiam enim Sey. sed cf. p. 383, 14 ) aemulari utile est, obtrectare,[*](obtrectari X) misereri. cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis[*](opt. G) autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? qui[*](qui s quis GKCRV quid K1 (quisid M) app. Vc ) id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam[*](nam Bs non X) solum habere velle summa dementia est.
Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit?
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia[*](excelentia R1V1 ) multa quidem dici quamvis fuse[*](fuse om. V possunt B1 e corr. s possit X) lateque possunt,