Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium[*](aciem alliennium KRG (ex ali-1) acie malliennium V) Paelignum[*](pelignum KV e corr. ) scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. de L. Bruto fortasse dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius[*](effren. K1 (hecfren.c) efren. V1 ) in Arruntem[*](arrunte X) invaserit; video enim utrumque comminus[*](comminus eqs. Ennii verba latere susp. Mue. adhuc G1 ) ictu cecidisse contrario. quid igitur huc adhibetis iram? an fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? quid? Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne[*](ratumne X corr. V3 s ) censes conflixisse cum Erymanthio[*](erymathio X (erim. V) corr. R2 )
Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers.
contemnendae res humanae sunt,[*](sunt B sint X) neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi— haec[*]('contemnendae... 7 putandi' — haec dist. Po. (cf. p. 307, 23)) cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. mihi ne[*](mihi ne B minime X (minime V)) Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum[*](stoicicorum GV) verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.[*](Tiex tam Kc ) Graccho[*](gracho X) tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul[*](consulĕet K (ĕc)) esset, qui rem publicam salvam[*](salvam s salva X) esse vellent,[*](vellent We. vellet hęc quid VKc ) se sequi iussit.
nescio, ecquid ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. an est quicquam similius insaniae[*](insaniae s insania X) quam ira? quam bene Ennius
initiumdixit[*](Enn. fr. inc. 18)
insaniae.color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. nam isto quidem modo[*](isto modo quidem s corr. We. ) licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem[*](vinul.... 27 utilem om. V) etiam dementiam, quod et insani
proelium restituit insaniens:
dicamus igitur utilem insaniam?[*](insaniem KR) Tracta definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. fortitudo est igitur
adfectio[*](Sphaerus St. fr. 1, 628 cf. Chrys. 3, 285) animi legi summae[*](legissumme K (summe V) optemp. G) in perpetiendis rebus obtemperansvel
conservatio stabilis iudicii in eis[*](in eis ex meis Vc ) rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendisvel
scientia rerum formidolosarum contrariarumque[*](contrariarumquealt. a ex u eff. rumque in r. scr. Vc ) aut[*](aut et Hei. perferendarum aut s (sed omnino neglegenda est ou)de/tera vel a)dia/fora cf. fin. 4, 71)) omnino neglegendarum conservans[*](conservens V1 ) earum rerum stabile iudiciumvel brevius, ut Chrysippus[*](chris. V) (nam superiores definitiones erant Sphaeri,[*](spheri X) hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia)—quo modo igitur Chrysippus?[*](chris. V)
fortitudo estinquit
scientia rerum perferendarum vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli[*](soli add. Kc ) philosophi sint. quae[*](quae ex qui K1 ) enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam? qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse?
Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos
at non semper.commove: senties. sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem. Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum quoque est utilis? est igitur aliquid quod[*](quod add. V1 ) perturbata mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus[*](moribus Vc s morbus GR1V1 morbis KR e corr. ) vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos[*](solus V1 ) morosos nominaverunt.
Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.[*](simulare n. dedecet om. V) [*](decet X) an tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?
ecquis[*](ecquis s etquis X) hoc animadvertit?[*](Accius Atr. 233) [*](animadvortet de orat. 3, 217 M (animum advertit L), quod hic quoque fort. restituendum ) vincite!—num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas[*](existimamus KR) iratum Accium? aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator,[*](est orator melius G1 ) quam ab ullo histrione,[*](istrione X (str. G1)) sed aguntur leniter et mente tranquilla.
Libidinem vero laudare cuius est libidinis?[*](lubid. GRKc ) Themistoclem mihi et Demosthenen[*](demostenen X proferri G1 ) profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia libidinem[*](libidine GK) vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea
dum modo doleat aliquid,[*](fr. 409 cf. p. 383, 13) doleat[*](doleat lateat G1 ) quidlibet.[*](quidlibet hic X)dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti[*](sapienti ex -e V1 ) quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim uti motu[*](utinmotu K1 ) animi, qui uti ratione non potest. nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.[*](quoque (item post Afranii versum))
At etiam[*](etiam enim Sey. sed cf. p. 383, 14 ) aemulari utile est, obtrectare,[*](obtrectari X) misereri. cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis[*](opt. G) autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? qui[*](qui s quis GKCRV quid K1 (quisid M) app. Vc ) id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam[*](nam Bs non X) solum habere velle summa dementia est.
Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit?