Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quid ad has definitiones possim[*](possint 'Bern. 1' Bentl. sed (ut p. 387, 20 sqq.) C. ipse definitiones excutit; cf. v. 2–4 et p. 389, 25; 410, 3 ) dicere? atque[*](atque Tregder atqui) haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa:

ardores animorum cotesque virtutum.
an vero vir fortis, nisi stomachari coepit, non potest fortis esse? gladiatorium id quidem.[*](id quidem ex idem K1 ) quamquam in eis ipsis videmus saepe constantiam:
conlocuntur,[*](versus ign. conloquuntur G(?)) congrediuntur, quaerunt[*](quaerunt Schlen- ger, Phil. 12, 288 quaeruntur GVR1 (a del. 1) queruntur K) aliquid, postulant,
ut magis placati quam irati esse videantur, sed in illo genere sit sane Pacideianus[*](pacidianus X (plac. V)) aliquis hoc animo, ut narrat[*](Lucil. 153) Lucilius:
  1. Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis
    inquit,
    1. Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse
    2. Quam gladium in stomacho furi[*](furi Ti. suria GRV sura K (def. Ro b b. p. 100) furia Marx spurci Sey. ) ac pulmonibus sisto.[*](pulmonibus isto VG1 )
    3. p.385
    4. Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
    5. Nobis,[*](nobis s vobis X (ubis R1?)) quam dextrae gladium dum accommodet[*](accomodet V (prius o in r. c)) alter;
    6. Usque adeo studio atque odio illius ecferor[*](hęc feror Kc ) ira;
at[*](at sVrec ac) sine hac[*](hac ac G) gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate,[*](H 211 7.) cum depugnaturus esset cum Hectore;

cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit[*](attollit K) sociis, terrorem autem[*](autem add. G 2 ) hostibus, ut ipsum Hectorem,[*](haect. KV (6 G)) quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret. atque[*](atque V) hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt. ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen[*](cognomen e corr. VrecBs cognovit nomen X) invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus.

de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium[*](aciem alliennium KRG (ex ali-1) acie malliennium V) Paelignum[*](pelignum KV e corr. ) scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. de L. Bruto fortasse dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius[*](effren. K1 (hecfren.c) efren. V1 ) in Arruntem[*](arrunte X) invaserit; video enim utrumque comminus[*](comminus eqs. Ennii verba latere susp. Mue. adhuc G1 ) ictu cecidisse contrario. quid igitur huc adhibetis iram? an fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? quid? Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne[*](ratumne X corr. V3 s ) censes conflixisse cum Erymanthio[*](erymathio X (erim. V) corr. R2 )

p.386
apro aut[*](aut ut R1 (corr. c?) K) leone Nemeaeo?[*](nemaeo X) an etiam Theseus Marathonii tauri[*](marathonii auri GV1 (corr. c) marathonii auri R1 marathoniit auri K) cornua conprehendit[*](comp. KR) iratus? vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis.

Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers.

contemnendae res humanae sunt,[*](sunt B sint X) neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi
— haec[*]('contemnendae... 7 putandi' — haec dist. Po. (cf. p. 307, 23)) cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. mihi ne[*](mihi ne B minime X (minime V)) Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum[*](stoicicorum GV) verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.[*](Tiex tam Kc ) Graccho[*](gracho X) tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul[*](consulĕet K (ĕc)) esset, qui rem publicam salvam[*](salvam s salva X) esse vellent,[*](vellent We. vellet hęc quid VKc ) se sequi iussit.

nescio, ecquid ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. an est quicquam similius insaniae[*](insaniae s insania X) quam ira? quam bene Ennius

initium
dixit[*](Enn. fr. inc. 18)
insaniae.
color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. nam isto quidem modo[*](isto modo quidem s corr. We. ) licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem[*](vinul.... 27 utilem om. V) etiam dementiam, quod et insani
p.387
et ebrii multa faciunt saepe vehementius. semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam[*](Trag. inc. 64) [*](nam poetae tribuunt alii )
  1. Fa/cinus fecit ma/ximum, cum Da/nais inclina/ntibus
  2. Summa/m rem perfeci/t[*](perfecit s perficit X) manu.[*](manu Bentl. manus s manu sua restituit proelium Insaniens G. Hermann op. 7, 382 sed cf. Plasberg, Festschr. f. Vahlen 224, qui recte proel. r. ins. Ciceroni, non poetae tribuisse vid. )
proelium restituit insaniens:

dicamus igitur utilem insaniam?[*](insaniem KR) Tracta definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. fortitudo est igitur

adfectio[*](Sphaerus St. fr. 1, 628 cf. Chrys. 3, 285) animi legi summae[*](legissumme K (summe V) optemp. G) in perpetiendis rebus obtemperans
vel
conservatio stabilis iudicii in eis[*](in eis ex meis Vc ) rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis
vel
scientia rerum formidolosarum contrariarumque[*](contrariarumquealt. a ex u eff. rumque in r. scr. Vc ) aut[*](aut et Hei. perferendarum aut s (sed omnino neglegenda est ou)de/tera vel a)dia/fora cf. fin. 4, 71)) omnino neglegendarum conservans[*](conservens V1 ) earum rerum stabile iudicium
vel brevius, ut Chrysippus[*](chris. V) (nam superiores definitiones erant Sphaeri,[*](spheri X) hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia)—quo modo igitur Chrysippus?[*](chris. V)
fortitudo est
inquit
scientia rerum perferendarum vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.
quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli[*](soli add. Kc ) philosophi sint. quae[*](quae ex qui K1 ) enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam? qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse?

Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos

p.388
esse dicunt, nonne ista conligunt?[*](colligunt G1 (corr. 1) KcVrec (ex colig.)) remove perturbationes maxumeque[*](maxumequae G1RV1 videbantur K) iracundiam: iam videbuntur monstra[*](mostra R1 nostra G) dicere. nunc autem ita[*](ita add. Kc ) disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.[*](St. fr. 3, 665 cf. Aug. soliloq. 1, 11, 19)
at non semper.
commove: senties. sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem. Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum quoque est utilis? est igitur aliquid quod[*](quod add. V1 ) perturbata mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus[*](moribus Vc s morbus GR1V1 morbis KR e corr. ) vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos[*](solus V1 ) morosos nominaverunt.

Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.[*](simulare n. dedecet om. V) [*](decet X) an tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?

ecquis[*](ecquis s etquis X) hoc animadvertit?[*](Accius Atr. 233) [*](animadvortet de orat. 3, 217 M (animum advertit L), quod hic quoque fort. restituendum ) vincite!
—num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas[*](existimamus KR) iratum Accium? aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator,[*](est orator melius G1 ) quam ab ullo histrione,[*](istrione X (str. G1)) sed aguntur leniter et mente tranquilla.

Libidinem vero laudare cuius est libidinis?[*](lubid. GRKc ) Themistoclem mihi et Demosthenen[*](demostenen X proferri G1 ) profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia libidinem[*](libidine GK) vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea

p.389
sunt quae profertis, sedata tamen et[*](et add. G2 ) tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at[*](ad KR) commode dixit Afranius:
dum modo doleat aliquid,[*](fr. 409 cf. p. 383, 13) doleat[*](doleat lateat G1 ) quidlibet.[*](quidlibet hic X)
dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti[*](sapienti ex -e V1 ) quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim uti motu[*](utinmotu K1 ) animi, qui uti ratione non potest. nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.[*](quoque (item post Afranii versum))

At etiam[*](etiam enim Sey. sed cf. p. 383, 14 ) aemulari utile est, obtrectare,[*](obtrectari X) misereri. cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis[*](opt. G) autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? qui[*](qui s quis GKCRV quid K1 (quisid M) app. Vc ) id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam[*](nam Bs non X) solum habere velle summa dementia est.

Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit?

quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia[*](excelentia R1V1 ) multa quidem dici quamvis fuse[*](fuse om. V possunt B1 e corr. s possit X) lateque possunt,

p.390
sed brevissime illo modo, sapientiam[*](sapientia GV1 sapientem K1 ) esse[*](dici ... 390, 1 esse in ras. eius- dem spatii K1 (ante ras. ult. verbum fuit cognitionemque cf. p. 390, 2)) rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat. in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum, perturbationem cadere[*](cadere om. R1 (add. 2?)) tibi dixisti videri? quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid potest accidere tale ei,[*](ei ut v. K et GRV) cui nihil, quod homini evenire possit, non praemeditatum sit? nam quod aiunt nimia[*](add. Bouhier (cf. 3, 34 Phil. 11, 7)) resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda[*](et extrahenda om. V) penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.

Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere—illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis—, videamus, quanta sint[*](sint V3 s sit X) quae a [*](a B2M2 s om. X) philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam[*](nulla GKR nullas V sed s fort. postea additum nullam s ) invenerit; de quibus hoc etiam est[*](est om. R1 ) merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est. sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo maiore indigent[*](indigent s indiget X) diligentia. itaque bene adhibita ratio cernit, quid[*](quod K1 ) optumum sit, neglecta[*](neclecta hic X) multis implicatur[*](implicabitur K (def. Ro b b. p. 100 ft. recte)) erroribus.

ad te[*](at V1 ) igitur mihi iam convertenda omnis

p.391
oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quaeris autem fortasse de te.

Earum[*](eorum s earum X) igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes. nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur[*](sadatur V) (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda[*](adhibenda add. G2 ) medicina); est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut[*](aut V) adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem[*](libid. K1V) reliquas[*](reliquas V1 (que add. 3) reliquias GKR) melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda[*](tollenda s toleranda X) omnino[*](omni V1 ) aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. nimirum hoc melius, ne, si[*](si add. Kc ) forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur.

sed omnis eius modi perturbatio animi[*](animi enim V1 ) placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec[*](nec sV3 et X) bonum illud esse, ex quo laetitia aut[*](aut V et G1 ) libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo; verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut[*](ut aut R1V) ipsam[*](ipsa GRV1 ) aegritudinem leniri videmus, cum obicimus[*](obicibus GKR) maerentibus imbecillitatem[*](inbecilitatem G) animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque[*](gravitate constantiaque GRV1 ) laudamus, qui non turbulente humana patiantur. quod quidem solet eis etiam accidere, qui

p.392
illa mala esse censent, ferenda[*](ferendum K) tamen aequo animo arbitrantur.[*](arbitratur GRV1 ) putat[*](puta GRV1 ) aliquis[*](aliquid K idem fuit fort. in R (aliquiesse)) esse voluptatem bonum, alius autem pecuniam; tamen et ille ab intemperantia et hic ab avaritia[*](hic abaritia V1 ) avocari potest. illa autem altera ratio et oratio,[*](et oratio om. V) quae simul et opinionem falsam[*](falsa GRV1 ) tollit et[*](et om. K1 ) aegritudinem[*](aegritudine GRV1 ) detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad volgus adhibenda.

quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa[*](ulla Vrec ) medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is[*](is ex si G2 agatur G1 ) quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas,[*](vitiosas om. V3 ) ut, etiamsi vel mala sint illa, quae[*](quaeex quem V3 ) metum aegritudinemve, vel[*](vel ...17 vel Bentl. nec ... nec) bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio. constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem[*](spernentem Anon. ap. Lb. ) illum esse, quem[*](prementem (praem. GKH)X (vix Cice- ronianum, licet Sen. de ira 3, 6, 1 dicat: animus quietus semper, omnia infra se premens cf. Tusc. p. 405, 20 omnia subter se habet) praemeditantem Se. ) magnanimum et fortem virum[*](virum add. G 3 ) dicimus. talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. eorum enim haec sunt, qui eventus[*](quae ventus G1 (corr. 1) V1 (corr. 3)) humanos superiores quam suos animos esse ducunt.[*](ducunt s di- cunt X)

p.393

Quare omnium philosophorum, ut[*](aut V (exp. 3)) ante dixi, una[*](St. fr. 3, 488 cf. 474) ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit[*](sit add.G2 ) perturbatione dicendum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem[*](lib. H (bis) K1 priore loco ) moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive,[*](sive ex sine V3 ) quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi[*](etiamsi si H virtus KRH) virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit[*](sit add. G1 ) omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.[*](constantem ... 393, 15 vitae H)

itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret[*](doceret s Prisc. diceret X) Euripides,[*](non ... 16 Euripides Prisc. GL. 2, 246, 2 ) primos tris versus revocasse dicitur Socrates:

  1. Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio[*](oratio s (e0/pos) ratio X Prisc. ) est,
  2. Nec fo/rs[*](fors X (sor G1 fors G2) Prisc. (audacter dictum pro eo quod fors fert, ut saepe fortuna; sed vix spernendum cf. Forsdeus Att. 4, 10 forte-divinitus Liv. 1, 4, Ov. trist. 5, 3, 13, Vell. 2, 66 al.) sors vulgo (pa/qos Eur.)) nec ira cae/litum invectu/m[*](invectum edd. inventum X invictum Prisc. ) malum,
  3. Quod no/n[*](non add. G2 ) natura huma/na patiendo e/cferat.[*](neque ... 20 ferat Prisc. GL.3, 426, 7 )
est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere[*](oportere V eorum bis V1 ) enumeratio eorum qui tulerunt.[*](tullerunt GR (corr. c) V (corr. 3)) etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio—non enim sapientes eramus—maerore et dolore conscripsimus; quodque vetat[*](vertat V1 St. fr. 3, 484 ) Chrysippus, ad
p.394
recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim[*](cum in vim corr. V3 ) attulimus,[*](attullimus X (adt. V)) ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.[*](ut cum magnitudine ... 3 concederet Non. 270, 11 )

Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. est enim metus, ut[*](ut V1 ) aegritudo praesentis, sic ille[*](illi X corr. V3 s ) futuri mali. itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam[*](praemolestia X corr. Vrec s ) appellabant, quod esset[*](esset Bentl. est) quasi dux consequentis molestiae. quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.[*](sed... 13 faciamus H) sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. itaque sive casu[*](casu causa V) accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum[*](disputandum K) est. quae si probata sunt,[*](disputata sunt G (-a sunt e corr.)) metu magna ex parte liberati sumus.

Ac de malorum opinione hactenus;

videamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi quidem in tota ratione ea, quae[*](eaque KR) pertinet[*](pertinet s pertinent X) ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio[*](haec detrahenda opinio ne consererent Gr) atque ut in malis opinatis tolerabilia,[*](tollerabilia X (corr. Rc?)) sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna

p.395
et laetabilia ducuntur.[*](dicuntur W corr. Wo. ) atque hoc quidem commune malorum et bonorum,[*](bonorum et malorum G1 ) ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent[*](perturbant K1 ) animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.