Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Nec vero[*](nevero G1 ) solum hanc libidinem laudant—est enim ira, ut modo[*](modo cf. p. 371, 7 321, 18 Lact. ira 17, 20 ) definivi, ulciscendi libido—, sed ipsum illud genus vel[*](alt. vel om. KR) libidinis vel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datum; nihil enim quemquam nisi quod lubeat praeclare facere posse. noctu[*](sqq. Val. Max. 8, 14 ext. 1) ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset,[*](posset: indicatur non externa ambulandi causa, sed ratio qua adductus adulescens inquietus consilium ambulandi ceperit (cum pro quod Sey.)) quaerentibusque respondebat Miltiadis[*](militiadis (alt. i del. V3) trophaeis GR(corr. R1)V militia adstropheis K (tropea miliciadis Val. Max.)) tropaeis se e somno suscitari.[*](suscitare X corr. Vrec s ) cui non sunt auditae Demosthenis[*](demostenis X dolore GR1V1 ) vigiliae? qui dolere se aiebat,[*](agebat K) si quando opificum antelucana victus esset industria. philosophiae denique ipsius principes numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere potuissent.

p.383
ultimas terras lustrasse Pythagoran Democritum Platonem accepimus. ubi enim quicquid[*](quiquid G1 ) esset[*](esse G1K) quod disci[*](dici GR1V1 (corr. R1V1)) posset, eo veniendum iudicaverunt. num[*](num nam R1 ) putamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore potuisse?

Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam[*](fugienda X (-ā Vc)) diximus,[*](diximus p. 330, 10 ) non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines[*](homines s omnes X castigationes V1 ) castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se[*](adfici se adficisse X (corr. V3)) in delicto dolerent. impunitas enim peccatorum data videtur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. ex quo est illud e vita ductum[*](evicta d. V Afr. fr.409 ) ab Afranio: nam cum dissolutus filius:

heu me miserum![*](eume K)
tum severus pater:
dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet.

Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates[*](calamitates post indignorum rep. X del. V3 ) hominum indignorum sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem videat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se; metum vero si qui[*](quis GVrec ) sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis[*](esse K) qui leges, qui magistratus,[*](qui leges qui magistratus in r. Vc ) qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.[*](tenerent K) Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.[*](existimant s ) quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere?

Mihi vero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad ista.[*](ista (eras. m) K)

Reperiam fortasse, sed illud ante:

videsne, quanta fuerit apud Academicos verecundia? plane enim dicunt,

p.384
quod ad rem pertineat: Peripateticis[*](Peripateticishaec igitur continent quae Academici (qui verecunde nihil ipsi adfirmant) dicunt Ciceroque ipse ut Aca- demicus amplectitur (cf. p. 364, 4)) respondetur a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videatur, anquirere. quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo[*](e quo B2 s aequa X (e qua Vrec)) possit attingi aliquid veri simile, quo longius mens humana progredi non potest? definitio perturbationis, qua[*](quae KV1 Zeno fr. 205 ) recte Zenonem usum puto. ita enim definit, ut perturbatio sit aversa a [*](a GrBs om. X) ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit adpetitus vehementior, vehementior[*](vehementior semel in X) autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia.