Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

atque ut haec[*](hae Non. ) tabificae mentis perturbationes sunt,[*](atque ... perturbationis sunt Non. 179, 27 ) aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide[*](avidae G (corr. 1) R expectens K1 ) semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia. ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias[*](alias bis add. Vc (sec. Buzzi)) modestum[*](modestum, tum Wolf (sed particulae tum ... alias tum... alias duo paria verborum constituerent) modestum et t. s cf. off. 1, 15.93. 46; fin. 2, 60 4, 19 Deiot. 26. asyndeton ut div. 2, 10: sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae etc. vel p. 383, 17 411, 18 431, 27 ) temperantem, alias constantem continentemque dicimus; non numquam haec[*](hae K1 ) eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus. quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud esset, ut iam proverbii locum optineret,[*](obt. V Otto, Sprichw. 721 )

hominem frugi omnia recte[*](recte s recta X) facere
. quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis[*](nimis sV3 animis X) admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur.

Ergo hic,[*](hic his K1 ) quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore[*](timore add. G1 ) nec sitienter quid expetens[*](expectens X (c del. K1 ut in v. 3 V expetens Gr.)) ardeat[*](ardet X ardeat V3 s ) desiderio nec alacritate futtili[*](futtuli X (futili V3)) gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum[*](ferendum X effer. V3 s ) videri potest. quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo?[*](is ergo sapiens... 23 magnitudo H) nam[*](nam a in r. Vc num Bentl. ) quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo[*](animos X (corr. RVrec)) sic

p.380
excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum?

atque idem[*](eidem GRV1 ) ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat. quod qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. his autem vacuus animus perfecte atque absolute[*](obsolute K1R) beatos[*](adhibeant V (-ant in r. c)) efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.

Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat.

modum tu adhibes vitio? an vitium nullum est non parere rationi? an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut[*](aut BsV3 ut X) adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut,[*](iaceas aut aut in r. V1 ) ne opprimare, mente vix constes? eaque omnia aut nimis tristia[*](tristitia V1 ) aut nimis laeta errore fieri, qui si[*](si del. Mue. ad Seyfferti Lael. p. 253. an si = sc. error secl.? ) error stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant[*](maneat ... ferant s maneant... ferat X (eaedem maneant Ms) cf. p. 345, 2 ) inveterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino?

Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in qua[*](quo VB opere X) operae plurimum ponitur. aegre tulisse P. Rupilium[*](P. Rupilium Man. ex Fastis Cap. cf. Lael. 73 ) fratris repulsam[*](prutilium X (p exp. in RV, primum u in r. in V)) consulatus scriptum apud Fannium est. sed[*](fr. 6 (p. 88 P.)) tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesserit; moderatius[*](moderatus G1V1 ) igitur ferre debuit. quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset?

p.381
nata esset aegritudo nova, sed ea modica.[*](dist. Se.)
magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium? si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur.[*](sustineretur eretur in r. Vc )

Qui modum igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse putet eum qui se e Leucata praecipitaverit sustinere se, cum velit. ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere[*](neccoloco K) se potest nec, quo loco[*](neqoloco G1 necquiloco R1 (corr. 2)) vult, insistere. omninoque, quae crescentia[*](omnino quaeque cr. X (quaequae K) pernitiosa GRV) perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia;

aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt: igitur[*](pestiferunt ig. K1 ) etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. etenim ipsae[*](ipse GV) se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas[*](inb. G) indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit[*](repperit X) locum consistendi. quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique[*](sustineri quae X (que V)) nullo modo possunt.

Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos[*](nos Vc s non X) extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?