Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant[*](habes disputant Non. 60, 7 ) Stoici, quae logika/ [*](logica GRV loica K) appellant, quia disseruntur subtilius. ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis[*](cf. Hier. epist. 14, 10 al.) [*](scruplosis R (sed fort. rasura supra p) K (ex -ossis) G1 (sed u/p1) scrupulosis VK2 mg. ) cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate.
Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias, nunc vela, quae modo dicebas,[*](dicebas p. 365, 19 ) expectamus[*](expectamus K1 ) et cursum.
Quando, ut[*](ut Man. et) aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit—pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte[*](forte V1 ) ducuntur[*](dicuntur K1 )—, quando igitur virtus est adfectio animi constans[*](St. fr. 3, 198) conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae
quae si quando adepta erit[*](adepta erit Lb. ) [*](ea deptaretur K ( m. 2 potius quam 1) eademptaretur GRV) id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur[*](ecferetur We. (effertur Dav.) fertur Gr. fert X) alacritate, ut
nihil ei constet, quod agat, ut ille, qui
voluptatem[*](voluptatem eqs.Trabea fr. II eundemque Cic. in verbis nihil eiei B (e corr.) Bentl. est X (ē. K esse V3) quod s quid X constet (Com. inc. 37) respicit, cf. fin. 2, 14 ) animi nimiam summum esse erroremarbitratur. eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est. Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens? cui miseriae proxumus est is qui[*](qui q: V (: in r. Vc)) adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque[*](examinatusque K Non. pars ) pendet animi.[*](aliquod ... 23 animi Non. 498, 2 ) quam vim mali significantes poëtae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt
ob scelera[*](Trag. inc. 110) animique inpotentiam et superbiloquentiam.[*](animique 25 superbiloquentiam Non. 175, 31 )ea communis poena stultitiae est. omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione,[*](ratio V1 ) semper aliqui talis[*](aliqui talis Gron. (aliquis talis Victorius) cf. p. 432, 7 aliquid aliis W ) terror
atque ut haec[*](hae Non. ) tabificae mentis perturbationes sunt,[*](atque ... perturbationis sunt Non. 179, 27 ) aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide[*](avidae G (corr. 1) R expectens K1 ) semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia. ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias[*](alias bis add. Vc (sec. Buzzi)) modestum[*](modestum, tum Wolf (sed particulae tum ... alias tum... alias duo paria verborum constituerent) modestum et t. s cf. off. 1, 15.93. 46; fin. 2, 60 4, 19 Deiot. 26. asyndeton ut div. 2, 10: sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae etc. vel p. 383, 17 411, 18 431, 27 ) temperantem, alias constantem continentemque dicimus; non numquam haec[*](hae K1 ) eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus. quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud esset, ut iam proverbii locum optineret,[*](obt. V Otto, Sprichw. 721 )
hominem frugi omnia recte[*](recte s recta X) facere. quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis[*](nimis sV3 animis X) admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur.