Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

in multis etiam[*](etiam enim H s ) vitiis apparet, sed nomen res non habet. ergo et invidi et malivoli et libidinosi[*](libidinosi Po. (cf. p. 389, 26.28) lividi W et lividi del. We. ) et timidi et misericordes, quia proclives ad eas perturbationes sunt[*](sunt s om. X proclives (proclive Bentl.) cum feruntur coni. Mue., sed proclivitas est dia/qesis; in per- turbationibus proclivi feruntur (p. 381, 23), ad pert. proclives sunt (cf. v. 7; p. 402, 7; St. fr. 3, 465)) , non quia semper feruntur.[*](ferantur We. ) haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine

p.375
corporis aegrotatio dicatur,[*](dicatur Bentl. dicitur) dum ea intellegatur ad aegrotandum proclivitas. sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis proclivitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen. Quo modo autem in[*](St. fr. 3, 425) corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium,[*](est vitium Gr. et vit. X) sic in animo. morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrotationem morbum cum imbecillitate,[*](inb. V) vitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas.

itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens. ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia. non enim omne vitium paris habet dissensiones,[*](paris h. dissensiones Bentl. partis h. dissentientis X (-ent Vc, ent in r.). ceterum totus locus negle- genter a Cic. scriptus ) ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava. morbi autem et aegrotationes[*](aegrotationis X (corr. K2)) partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.

vitia enim adfectiones sunt manentes, perturbationes autem moventes, ut non possint adfectionum manentium partes esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis[*](St. fr. 3. 279) similitudo, sic in bonis. sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo,[*](valetudo vires pulchritudo Sey. val. pulchr. vires Ursin. sed cf. Sextus 11, 142 ai(reta/ e0n toi=s peri\ sw=ma ka/llos i0sxu\s eu)eci/a al. ac de variato ordine fin. 5, 80 ) vires, valetudo,[*](valitudo KH) firmitas, velocitas,[*](intellegatur... 375, 29 velocitas H) sunt item in animo. ut enim corporis temperatio,[*](add. Camerarius (est add. Vrec))

p.376
cum ea congruunt inter se e quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii[*](alii (priore loco)] aliam GRV1 (corr. c)) obtemperantem temperantiae praeceptis et eam[*](ea K) subsequentem nec habentem ullam speciem suam, sed sive hoc sive illud sit, in solo esse sapiente. est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem[*](in insipientem insipientem in in sapientem mut. V1 aut 2 (insanitas quae in sapientem Turn.)) etiam cadat, cum curatione et purgatione[*](purgatione Lb. perturbatione ( gubernatione Vrec) W et perturbatione del. Victorius ) medicorum conturbatio mentis aufertur.