Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
definiunt autem animi aegrotationem opinationem[*](St. fr. 3, 427) vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt: opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda;[*](fugienda expetenda KRH) haec autem opinatio est iudicatio[*](iuditio K1 ( add. 2)) se scire, quod nesciat. aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia,[*](pervicatia KV) ligurritio, vinulentia,[*](vinulentia Non. vinol. X cf. Mue. ) cuppedia,[*](ambitio ... 23 cuppedia Non. 85, 10 ) [*](cupedia G) et si qua similia. est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
offensionum autem definitiones sunt eius
Atque ut ad valetudinis similitudinem veniamus[*](veniamus s (cf. utamur) veniam X) eaque conlatione[*](consolatione V) utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliviores[*](St. fr. 3, 423) —itaque dicimus gravidinosos[*](gravidinosos W Non. (115, 16 etiam in lemmate) ut Plin. 18, 139 codd. praeter d cf. Catull. 44, 13 Lucil. 820 (gravedo Marx) gravedinosos edd. alt. quosdam om. W Non. add. Beroaldus ) quosdam, quosdam torminosos,[*](itaque ... 9 torminosos Non. 32, 13 et 115, 16 ) [*](terminosos KRH (Non. L 1 priore loco)) non quia iam sint, sed quia saepe sint—, sic [*](saepe sint, sic Gr. Lb. saepe sint X saepe, sic Man. (de iterato sint cf. Sey. ad Lael. 43)) alii ad metum, alii ad aliam perturbationem; ex quo[*](non quia ia in r. V2 sed... 11 quo om. K1 add. c ) in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur. quae ab ira differt, estque aliud[*](aliud ex illud Vrec ) iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec,[*](nec s haec X) qui anxii, semper anguntur), ut[*](nec ... 15 ut om. Non. ) inter ebrietatem et ebriositatem[*](et ebriositatem om. W Non. L 1 hab. Nonii codd. rell. ) interest, aliudque[*](que om. G1 Non. ) est amatorem esse, aliud amantem.[*](aliud... 17 amantem Non. 444, 1 ) atque haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes;