Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu[*](in motu immotus GRV (s del.rec ) H immotos K (ss. c)) esse semper; cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum existet[*](existit X (exs. G) existet Küh. (de fut. cf. p. 378, 14 comm. ad 1, 29 Sen. epist. 85, 9 al.) inveteravit ... insedit ... existit Sey. ) et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae. Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque[*](eaque GRV (eaq K1 sed; add. 2)) oriuntur ex libidine et ex laetitia. nam cum est concupita pecunia
similiterque[*](similiter quae GKV) ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam[*](eam s ea X Non. L ) quae Graece filoguni/a [*](flLOGgNlA fere X (fgL KH -ma GV)) dicitur,[*](similiterque ... 7 dicitur Non. 142, 20 ) ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur. quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale in misogu/nw| Atili est,[*](inmisso gyno X (imm. K guno V2 ) [*](immissum K2) Atil. fr. 1 ) ut in hominum universum genus, quod accepimus de Timone[*](de Timone de ti in r. V2 ) qui misa/nqrwpos appellatur,[*](quale... 12 appellatur om. H) [*](misane pwitoca appellantur X (misanepwpoc app. V, p fort. ex it)) ut inhospitalitas est: quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt.
definiunt autem animi aegrotationem opinationem[*](St. fr. 3, 427) vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt: opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda;[*](fugienda expetenda KRH) haec autem opinatio est iudicatio[*](iuditio K1 ( add. 2)) se scire, quod nesciat. aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia,[*](pervicatia KV) ligurritio, vinulentia,[*](vinulentia Non. vinol. X cf. Mue. ) cuppedia,[*](ambitio ... 23 cuppedia Non. 85, 10 ) [*](cupedia G) et si qua similia. est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
offensionum autem definitiones sunt eius
Atque ut ad valetudinis similitudinem veniamus[*](veniamus s (cf. utamur) veniam X) eaque conlatione[*](consolatione V) utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliviores[*](St. fr. 3, 423) —itaque dicimus gravidinosos[*](gravidinosos W Non. (115, 16 etiam in lemmate) ut Plin. 18, 139 codd. praeter d cf. Catull. 44, 13 Lucil. 820 (gravedo Marx) gravedinosos edd. alt. quosdam om. W Non. add. Beroaldus ) quosdam, quosdam torminosos,[*](itaque ... 9 torminosos Non. 32, 13 et 115, 16 ) [*](terminosos KRH (Non. L 1 priore loco)) non quia iam sint, sed quia saepe sint—, sic [*](saepe sint, sic Gr. Lb. saepe sint X saepe, sic Man. (de iterato sint cf. Sey. ad Lael. 43)) alii ad metum, alii ad aliam perturbationem; ex quo[*](non quia ia in r. V2 sed... 11 quo om. K1 add. c ) in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur. quae ab ira differt, estque aliud[*](aliud ex illud Vrec ) iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec,[*](nec s haec X) qui anxii, semper anguntur), ut[*](nec ... 15 ut om. Non. ) inter ebrietatem et ebriositatem[*](et ebriositatem om. W Non. L 1 hab. Nonii codd. rell. ) interest, aliudque[*](que om. G1 Non. ) est amatorem esse, aliud amantem.[*](aliud... 17 amantem Non. 444, 1 ) atque haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes;
in multis etiam[*](etiam enim H s ) vitiis apparet, sed nomen res non habet. ergo et invidi et malivoli et libidinosi[*](libidinosi Po. (cf. p. 389, 26.28) lividi W et lividi del. We. ) et timidi et misericordes, quia proclives ad eas perturbationes sunt[*](sunt s om. X proclives (proclive Bentl.) cum feruntur coni. Mue., sed proclivitas est dia/qesis; in per- turbationibus proclivi feruntur (p. 381, 23), ad pert. proclives sunt (cf. v. 7; p. 402, 7; St. fr. 3, 465)) , non quia semper feruntur.[*](ferantur We. ) haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine
itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens. ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia. non enim omne vitium paris habet dissensiones,[*](paris h. dissensiones Bentl. partis h. dissentientis X (-ent Vc, ent in r.). ceterum totus locus negle- genter a Cic. scriptus ) ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava. morbi autem et aegrotationes[*](aegrotationis X (corr. K2)) partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.
vitia enim adfectiones sunt manentes, perturbationes autem moventes, ut non possint adfectionum manentium partes esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis[*](St. fr. 3. 279) similitudo, sic in bonis. sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo,[*](valetudo vires pulchritudo Sey. val. pulchr. vires Ursin. sed cf. Sextus 11, 142 ai(reta/ e0n toi=s peri\ sw=ma ka/llos i0sxu\s eu)eci/a al. ac de variato ordine fin. 5, 80 ) vires, valetudo,[*](valitudo KH) firmitas, velocitas,[*](intellegatur... 375, 29 velocitas H) sunt item in animo. ut enim corporis temperatio,[*](add. Camerarius (est add. Vrec))
et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque[*](ea quae X) dicitur[*](dicuntur G1 ) pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur. itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus quoque[*](similibus quoque Man. similibusque) verbis animi vires nominantur. velocitas autem corporis celeritas appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum brevi tempore percursionem.[*](propter ... percursiones Non. 161, 20 (s. l. percursionem) percussionem X (corr. Vrec periussionem K1)) Illud animorum corporumque dissimile,[*](St. fr. 3, 426) quod animi valentes morbo temptari non possunt,[*](temptari non possunt ut c. Bentl. sed cf. Galen de Hipp. et Pl. 409, 1 M. al. ) corpora[*](corpora autem p. G (exp. 2)) possunt; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt.[*](veniunt H) itaque in[*](in om. H) hominibus solum existunt; nam bestiae simile quiddam[*](quidam GR1V1 (corr. R2Vc)) faciunt, sed in perturbationes non incidunt.