Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Sed singulis[*](in singulis G (exp. 2)) perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia—

p.369
utendum est enim docendi[*](dicendi V1 ) causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur[*](ut... 369, 3 invidetur Non. 443, 19 )—, aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio,[*](adflectatio K1R1 ) desperatio, et si quae sunt de genere eodem. sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio,[*](examinatio GK1 ) conturbatio, formido, voluptati[*](voluptatis X -ti s voluptatis V (ss. rec) malivolentia... 9 similia Non. 16, 24 s. l. lactare (sed in textu laetans) malev. hic 370, 21 et 395, 6 X maliv. hic Non. (370, 21 R2)) malivolentia laetans[*](laetari H) malo alieno,[*](laet. m. al. addit C., ut appareat cur mal. voluptati subiciatur ) delectatio, iactatio et similia, lubidini[*](libidinis Vrec inimicitiae Non. ) ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia,[*](ludisne ira... inimicitiae discordia Non. 103, 12 ) indigentia, desiderium et cetera eius modi. Haec[*](St. fr. 3, 415. 410. 403. 398 cf. om- nino fr. 391–416, quae graecas harum definitionum formas exhibent.) autem definiunt hoc modo: invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti.

(nam si qui[*](qui quid K1 (d eras.) RH) doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur invidere, ut si Hectori[*](haectori X (ut ... Agamemno om. H)) Agamemno; qui autem, cui alterius commoda[*](comoda GRV1 ) nihil noceant, tamen eum doleat is frui, is[*](frui is Rrec s frui se GR1V (se exp. rec) K2 fuisse K1 ) invideat profecto.) aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen hoc sit; nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur— sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis—, et[*](et om. G) est aemulatio aegritudo,[*](est aegritudo aemulatio G1 ) si eo[*](eo ea H) quod concupierit alius potiatur, ipse careat. obtrectatio autem est, ea quam intellegi zhlotupi/an [*](zelotypian GRV (n ut sequens u in r.) H (i pro y) zelotypiam K) volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque

p.370
potiatur eo quod ipse concupiverit.

misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria[*](iniuria K) laborantis (nemo enim parricidae[*](patricidae G1V) aut proditoris supplicio[*](subpl. KH) misericordia commovetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio[*](adflictio V (G1 in lemmate mg.)) aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris,.