Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam[*](etiam ilia H) quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido[*](lubido Kx libido R) effrenatam[*](effrenata X corr. K2Rc ) adpetentiam. opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem.

Sed singulis[*](in singulis G (exp. 2)) perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia—

p.369
utendum est enim docendi[*](dicendi V1 ) causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur[*](ut... 369, 3 invidetur Non. 443, 19 )—, aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio,[*](adflectatio K1R1 ) desperatio, et si quae sunt de genere eodem. sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio,[*](examinatio GK1 ) conturbatio, formido, voluptati[*](voluptatis X -ti s voluptatis V (ss. rec) malivolentia... 9 similia Non. 16, 24 s. l. lactare (sed in textu laetans) malev. hic 370, 21 et 395, 6 X maliv. hic Non. (370, 21 R2)) malivolentia laetans[*](laetari H) malo alieno,[*](laet. m. al. addit C., ut appareat cur mal. voluptati subiciatur ) delectatio, iactatio et similia, lubidini[*](libidinis Vrec inimicitiae Non. ) ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia,[*](ludisne ira... inimicitiae discordia Non. 103, 12 ) indigentia, desiderium et cetera eius modi. Haec[*](St. fr. 3, 415. 410. 403. 398 cf. om- nino fr. 391–416, quae graecas harum definitionum formas exhibent.) autem definiunt hoc modo: invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti.

(nam si qui[*](qui quid K1 (d eras.) RH) doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur invidere, ut si Hectori[*](haectori X (ut ... Agamemno om. H)) Agamemno; qui autem, cui alterius commoda[*](comoda GRV1 ) nihil noceant, tamen eum doleat is frui, is[*](frui is Rrec s frui se GR1V (se exp. rec) K2 fuisse K1 ) invideat profecto.) aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen hoc sit; nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur— sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis—, et[*](et om. G) est aemulatio aegritudo,[*](est aegritudo aemulatio G1 ) si eo[*](eo ea H) quod concupierit alius potiatur, ipse careat. obtrectatio autem est, ea quam intellegi zhlotupi/an [*](zelotypian GRV (n ut sequens u in r.) H (i pro y) zelotypiam K) volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque

p.370
potiatur eo quod ipse concupiverit.

misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria[*](iniuria K) laborantis (nemo enim parricidae[*](patricidae G1V) aut proditoris supplicio[*](subpl. KH) misericordia commovetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio[*](adflictio V (G1 in lemmate mg.)) aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris,.

. . terrorem metum[*](pudorem metum dedecoris add. Sey. (ai)sxu/nh fo/bos a)doci/as pudorem metum sanguinem diffundentem Bai. (cf. Gell. 19, 6); quae coniungenda videntur: pudorem metum dedecoris sanguinem diffundentem) concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur,[*](laboris; Terrorem metum mali adp. K1 Terrorem in Timorem corr. et verba terrorem ... 15 consequatur in mg. add. K2 ) timorem metum[*](metumientem V ( add. rec) metu mentem GKRH) mali adpropinquantis, pavorem metum[*](mali... 16 metum add. G2 in mg. ) mentem loco[*](loquo K1 ) moventem, ex quo illud Ennius:[*](ennius X enni VrecMs (et We. coll. nat. deor. 2, 60 fat. 35 off. 2, 89 al.) Enn. Alcm. 23 )

tum pavor sapientiam omnem mi[*](omne mmihi (vel mihi omnem) exanimato expectorat fere de orat. 3, 154. 218 Non. 16, 7. omnem mihi ex anima expectaret X (expectorat K2 expectoret B ex- pelleret Vrec)) exanimato expectorat[*](ex ... 18 expectorat om. H)
, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.

Voluptatis autem partes hoc modo describunt,[*](descr. cf. 366, 18 describit K1 ) ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio[*](declaratio K1 ) voluptas suavitate

p.371
auditus animum deleniens; et qualis est haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum[*](sunt toculorum et actionum Non. L 1 sunt et ocul. B adorationum K1 ) et odorationum et saporum,[*](qualis haec ... 3 saporum Non. 227, 9 ) quae sunt omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae voluptates. iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolentius.

Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi[*](poen. ex pen. V2 pun. HVrec ) eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo[*](modo W (o)rgh\ e)narxome/nh) sine modo Non. ) existens,[*](excandescentia... 9 existens Non. 103, 14 ) [*](desistens V3 ) quae qu/mwsis Graece dicitur, odium[*](QgMwClC fere X) ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo[*](animo Lb. (cf. Th. 1. 1. 4, 940) odio) et corde concepta, indigentia[*](Idigentia K1 ) libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi. distinguunt[*](distingunt X) illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae dicuntur de quodam aut quibusdam, quae kathgorh/mata [*](KaTHGopphmaTL fere X) dialectici appellant, ut habere divitias, capere honores, indigentia[*](diligentia X indigentia sV3 quod verum videtur, etsi Cic. non bene expressit spa/nin duplici sensu adhiberi (de re cf. St. fr. 3, 91 ) rerum ipsarum sit,[*](sit Man. est (def. Küh.)) ut honorum, ut[*](St. fr. 3, 379) pecuniae.[*](ut pec. et pec. H)