Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sed post requires, si quid fuerit obscurius.

Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.

Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne[*](ne nemo K1 ) omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci pa/qh vocant, nobis perturbationes[*](pathe X perturbationes cf. Aug. civ. 14, 5 ) appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis participem faciunt,[*](fiunt K1 ) alteram expertem; in participe rationis ponunt[*](ponunt Vrec s ponant X) tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum[*](cum We. tum) irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi.

sit igitur hic[*](hic K1 ) fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis[*](discrib. Mue. sed cf. Th. l. l. 5, 663 ) Stoicorum definitionibus et partitionibus,[*](participationibus R1 particionibus GVH) qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.

Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio[*](Zeno fr. 205) sit, quod pa/qos [*](patOC K patos R (pex) PLTwC H) ille dicit, aversa a[*](a om. V1 (add. c)) recta ratione contra naturam animi commotio. quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam,

p.367
ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine[*](aegritudinem K (corr. 2) RH) instantia.

laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta[*](inlecta s iniecta X) et[*](sqq. cf. Barlaami eth. sec. Stoicos 2, 11 qui hinc haud pauca adsumpsit. ) inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. natura[*](natura s Vrec naturae X (-re K)) enim omnes ea,[*](Stoic. fr. 3, 438) quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem simul obiecta species est[*](speciei est H speci est KR ( add. c) speciest GV) cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici bou/lhsin [*](BOgLAHClN KR bogLHCin G bogaHCin V) appellant, nos appellemus[*](appellemus We. appellamus X (apell G) cf. v. 26, fin. 3, 20 ) voluntatem, eam[*](eam iam V) illi putant in solo esse sapiente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. quae autem ratione adversante[*](adversante Po. (cf. p.368, 6; 326, 3; St. fr. 3, 462 a)peiqw=s tw=| lo/gw| w)qou/menon e)pi\ plei=on adversa X (d del. H1) a ratione aversa Or. ) incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.