Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis. ex quo ipsam aegritudinem lu/phn [*](a\gPHN fere X (L ex A V)) Chrysippus quasi[*](Chrys. fr. eth. 485) solutionem totius hominis appellatam[*](omnibus modis... 12 appellat) putat.[*](appellat amputat KR1V (cf. H et praef.)) Quae tota poterit evelli explicata, ut[*](ut aut V1 ) principio dixi,[*](dixi cf. p. 329, 2sqq. ) causa aegritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali.[*](est... 15 mali) itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur[*](perferetur X (cf. Po. comm. ad 1, 29) perfertur Vc ) spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo[*](aegritudo del. Dav. ) aut perleviter pungat animi dolor.

Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse,[*](rectū esseesse scr. Vc ) ad officium pertinere ferre[*](perferre V (sed per in r. rec)) illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio.[*](tum ... 23 perturbatio om. H)

ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera[*](genere KR1H) lugendi: paedores,[*](pedores KH cf. p. 331, 1 ) muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones;[*](sed ... 26 percussiones H) hinc ille Agamemno Homericus[*](K 15) et idem Accianus

scindens dolore identidem[*](Accius fr. inc. 672) intonsam comam
; in quo facetum illud Bionis, perinde
p.349
stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.

Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. itaque et Aeschines[*](aescinnes X corr. Vc ) in[*](de cor. 77) Demosthenem[*](demostenem X (de- monstenem K)) invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset. at quam[*](quam excopiose X (ex del. V1 aut c) quam et copiose s (et in r. B)) rhetorice, quam[*](cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur)) copiose! quas sententias colligit, quae verba contorquet! ut licere quidvis[*](quodvis V1 ) rhetori intellegas. quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime maerere oportere. ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte:

  1. Qui miser in campis maerens errabat Aleis[*](Z 201) [*](Aleis Be- roaldus alienis (unde Vc errat, tum errat maerens Vrec))
  2. Ipse suum cor edens,[*](edens V2M evidens X) hominum vestigia vitans;[*](vitas X corr. Vc )
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in[*](cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur)) luctu silentium, Hecubam[*](haecubam X (hec ubam V)) autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. sunt autem alii, quos[*](quos V1 aut cR2 quo X) in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium[*](Enn. Med. sc. 257) nutrix:
  1. Cupi/do cepit mi/seram nunc me pro/loqui
  2. Caelo a/tque terrae Me/deai[*](Medeai Turn. Medeae) mi/serias.

haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur[*](declaratur hoc sana cf. Mue. (off. 1, 61)) hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere[*](dolore K1V1 ) intermiserint. pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu

p.350
hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque[*](intellectaque X corr. Vc ) est[*](est om. K1 ) nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?