Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses[*](Kartag. X (22G1V Kartg K1)) multi Romae servierunt, Macedones rege Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes eadem illa de Andromacha[*](antromacha X (ex anthr. K1) cf.p.340, 23 ) deplorare:
haec omnia vidi ---, sed iam[*](iam etiam KR) decantaverant fortasse. eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios[*](sicionios K1R) diceres,[*](dicere X corr. Vc ) magisque me moverant Corinthi subito aspectae[*](aspecta X corr.V2 parietina Rc ) parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse.[*](retulisse G1K (ex retullisse1) V) cum ita positum esset, videri[*](vidi G1 ) fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae[*](inveterata X corr. s (in inveterata al.) desideraretur V2 ) ne desideratur quidem, nec, si aliquot[*](aliquod G) annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim
Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut consolatione illa,[*](ratione aut omnino consolatione ulla X illa s (idem men- dum p. 353, 29 al.) omnino ratione aut Po. ) qua solemus uti, cum levare dolorem maerentium volumus?
hoc enim fere tum habemus in promptu,[*](promtu GR) nihil oportere inopinatum videri. aut[*](aut R, sed u del. Rc ) qui[*](sic VBMs videantur y non quia G1R1, in mg. eodem signo addito quia recentia sunt, maiora videntur G2 quia recentia sunt Rvet (c ?) quia recentia sunt in textu habet K1 maiora videntur add. K2 (item P)) tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit[*](cognoverint X corr. R2Vc ) necesse esse homini tale aliquid accidere? haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, nihil evenisse quod non opinandum fuisset. neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum. * ergo ista necopinata non habent tantam vim, ut aegritudo ex is omnis oriatur; feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora videantur:[*](sic VBMs videantur y non quia G1R1, in mg. eodem signo addito quia recentia sunt, maiora videntur G2 quia recentia sunt Rvet (c ?) quia recentia sunt in textu habet K1 maiora videntur add. K2 (item P)) quia recentia sunt, maiora videntur, non quia repentina.[*](Ergo... 18 repentinaverba ipsa sana sunt (cf. Herm. XLI p. 324), sed non suo loco posita. a Cicerone ipso, ut argumentationem §§ 52–54 concluderent, in chiro- grapho postea adscripta, ab Attici librariis autem falso loco inserta esse videntur. (nam id efficiunt ... videantur, sed maiora videntur, quia recentia sunt, non quia repentina We. ut ea quae accidant, mala videantur ... non quia repentina, mala Se, Jb. d. ph. V. 24 p. 244))
* Duplex est igitur ratio veri reperiendi non in is[*](non his (G1 is) solum X in add, K2RcVc aut 1 ) solum, quae mala, sed in is etiam, quae bona videntur. nam aut[*](aut ut X corr. B 1 ) ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes,
saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?