Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione[*](revocationem GKV1 ) ad contemplandas voluptates. parere[*](pareri GR1 (corr. 1) V1 (corr. 2)) enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis
Principio male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum. nihil est enim quod tam optundat[*](optundat V (at in r.) Rc optundet GR1 obtundet HK1 (-at2)) elevetque aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis[*](conditionis X) humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem[*](imb. KRcH) generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel[*](vel om. H) maxime sapientiae fungitur munere: utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio[*](ad proprio in mg. adscr. non Vrec ) philosophiae fruatur[*](fruatur fungatur Man. (sed phil. off. est 'id quod homini praestare potest ac debet philo- sophia')) officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur,[*](sanentur X corr. K2R2V2 ) primum quod nihil ei accidit nisi quod posse accidere diu cogitaverit,[*](suppl. Po. cogitavit pro -erit Dav. ) quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane[*](humana humane humane KV1 (hu- mana add. 2) H humana G humane R (del. c) cf. Ps. Plut. cons. ad Ap. 118 c fe/rein ta\ a)nqrw/pina a)nqrwpi/nws ) ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum
Nam revocatio[*](avocatio V2 ) illa, quam adfert,[*](adfret G1K1 ) cum a contuendis nos malis avocat, nulla est. non est enim in nostra potestate fodicantibus is[*](his W eis Non. opinemur] -mur in r. G2 -ur in r. V1? ) rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio:[*](on... 6 oblivio Non. 66, 15 ) lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt, et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui, quod a natura[*](add. Tr. quia natura X) datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? est enim tarda illa quidem[*](quidam V1 ) medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima. Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato:
quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? quae[*](quae om. G1 ) pervellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.[*](patiatur X (cf. coget 21 dicet 28)) quid est autem nequius aut turpius ecfeminato[*](eff. G1 e corr. R2Vrec ) viro? ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci;[*](loqui X corr. Vc? ) quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas,[*](appetas V2 ) qui mortalis natus condicionem[*](conditionem GKV) postules inmortalium et graviter feras te, quod utendump.337acceperis, reddidisse.