Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet[*](Eurip. fr. 964 euripidĕ K thesseo GKR1 ) enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere:
- Nam qui hae/c audita a do/cto meminisse/m viro,
- Futu/ras mecum co/mmentabar mi/serias:
- Aut mo/rtem acerbam aut[*](alt. aut add. G2 exilii X) e/xili maesta/m fugam
- Aut se/mper aliquam mo/lem meditaba/r mali,
- Ut, si/ qua invecta di/ritas casu/ foret,
- Ne me i/nparatum cu/ra lacerare/t repens.[*](lacerare trepens G1R1 )
quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso[*](de ipso K1 (ex dese ipse) V1 (se add. 1) Anax. A 33 ) loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse:
sciebam me genuisse mortalem.quae vox declarat is esse
ergo hoc[*](hoc ex haec G2 ) Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?
- Quam ob rem o/mnis, cum secu/ndae res sunt ma/xume, tum ma/xume[*](tum maxume add. Kc ) [*](maxime alt. loco GRV bis H)
- Medita/ri secum opo/rtet, quo pacto a/dversam[*](adversum KRH) aerumna/m ferant.[*](fuerant H ferat K1 )
- Peri/cla,[*](pericula X) damna pe/regre rediens se/mper secum co/gitet,[*](pericla damna exilia peregre rediens semper cogitet Ter. codd. )
- Aut fi/li[*](filii p. X) peccatum au/t uxoris mo/rtem aut morbum fi/liae,
- Commu/nia esse haec, ne/ quid horum umquam a/ccidat animo/ novum;[*](c. e. haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom Ter. )
- Quicqui/d praeter[*](praeter propter K) spem eve/niat, omne id de/putare esse i/n lucro.[*](ergo .. 22 lucro H) [*](... 22 Ter. Phormio 241–6 )
hic est enim ille voltus semper idem, quem dicitur Xanthippe praedicare solita in[*](et in G (exp. 2)) viro suo fuisse Socrate:[*](socrate V2B e corr. M socratem KRV1 socratam G (ss. 2) del. Ba. def. Va. opp. 2 p. 130 )
Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus. qui censet[*](Epic. fr. 444) necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint. nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum venisset;[*](cum venisset ex conv. K2 ) qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit,[*](sit ex si Vc ) frustra suscipi miseriam voluntariam;[*](voluntariam add. GR1 in fine pag. ) ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo.
Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione[*](revocationem GKV1 ) ad contemplandas voluptates. parere[*](pareri GR1 (corr. 1) V1 (corr. 2)) enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis
Principio male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum. nihil est enim quod tam optundat[*](optundat V (at in r.) Rc optundet GR1 obtundet HK1 (-at2)) elevetque aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis[*](conditionis X) humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem[*](imb. KRcH) generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel[*](vel om. H) maxime sapientiae fungitur munere: utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio[*](ad proprio in mg. adscr. non Vrec ) philosophiae fruatur[*](fruatur fungatur Man. (sed phil. off. est 'id quod homini praestare potest ac debet philo- sophia')) officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur,[*](sanentur X corr. K2R2V2 ) primum quod nihil ei accidit nisi quod posse accidere diu cogitaverit,[*](suppl. Po. cogitavit pro -erit Dav. ) quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane[*](humana humane humane KV1 (hu- mana add. 2) H humana G humane R (del. c) cf. Ps. Plut. cons. ad Ap. 118 c fe/rein ta\ a)nqrw/pina a)nqrwpi/nws ) ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum
Nam revocatio[*](avocatio V2 ) illa, quam adfert,[*](adfret G1K1 ) cum a contuendis nos malis avocat, nulla est. non est enim in nostra potestate fodicantibus is[*](his W eis Non. opinemur] -mur in r. G2 -ur in r. V1? ) rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio:[*](on... 6 oblivio Non. 66, 15 ) lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt, et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui, quod a natura[*](add. Tr. quia natura X) datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? est enim tarda illa quidem[*](quidam V1 ) medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima. Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato:
quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? quae[*](quae om. G1 ) pervellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.[*](patiatur X (cf. coget 21 dicet 28)) quid est autem nequius aut turpius ecfeminato[*](eff. G1 e corr. R2Vrec ) viro? ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci;[*](loqui X corr. Vc? ) quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas,[*](appetas V2 ) qui mortalis natus condicionem[*](conditionem GKV) postules inmortalium et graviter feras te, quod utendump.337acceperis, reddidisse.
prudentiae vero quid[*](quod R1 ) respondebis docenti virtutem sese esse contentam, quo modo ad bene vivendum, sic etiam ad beate? quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur[*](et ante oriatur om. KR) a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur—ad haec bona me[*](me V (eras. si)) si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. sed traducis cogitationes meas ad voluptates. quas? corporis, credo, aut quae propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur. num quid est aliud? rectene interpretor[*](interprecor K1V) sententiam tuam? solent enim isti negare nos intellegere, quid dicat Epicurus.
hoc dicit, et hoc ille acriculus[*](agriculus X corr. Vc ) me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere et magna voce dicere solebat: eum esse[*](Epic. fr. 446) beatum, qui praesentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitae dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret, futurum brevem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali; haec cogitantem fore beatum, praesertim cum[*](cum add. Vc si sR2 (ft. rectius, sed cf. fin. 1, 41 ad ea cum accedit) om. X) et ante perceptis bonis contentus esset et nec mortem nec deos extimesceret.[*](add. Hei.) habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari.
Quid ergo?
huiusne vitae propositio et cogitatio aut Thyestem levare poterit aut Aeetam,[*](aetam X (ex aetem K1) oetam K2Rc? cf. p. 331,3 ) de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem? in quo haec admiratio fiebat:
quodsi cui, ut ait idem,
simul animus cum re concidit[*](animus rem condidit X corr. Vc s ), a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non[*](estnon V) [*](est si non X) ab his voluptariis. quam enim isti bonorum copiam dicunt? fac sane esse summum bonum non dolere—quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia—: idne est, quo traducti luctum levemus? sit sane summum malum dolere:[*](dolore in dolere corr. G2K2V2 ) in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono?
Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet[*](Epic.p. te/lousfr. 67 p. 119, 16) omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec:
nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens[*](eas quae rebus percipiuntur venereis detrahens add. in mg. Vc om. rell. cf. praef. et locos ab Usenero ad fr. 67 congestos ) eas quae auditu e[*](e Sor. et (cf. 23 ex formis)) cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis[*](detrahens eas supra oculis add. K2 ) suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet[*](quelibet V1 quodlibet K1 ) sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore[*](forte G1K1 ) ut natura is[*](natura is naturalis X natura iis s ) potiens dolore careat.
atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit
saepe quaesiviinquit[*](Epic. ib. fr. 69)
ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis[*](quid in boni GV (quod V2) R1 (in exp. 1) quidboni K1 quid in bonis K2B quod in bono Gr.) relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui si virtutes ebullire volent et sapientias,[*](sapientiam V2 ) nihil aliud dicent nisi eam viam,[*](viam K viam V (exp. 2) vim quae fiant ureae vol. Non. quae G) qua efficiantur eae[*](eae haec K) voluptates quas supra dixi.[*](qui si ... 7 dixi Non. 26, 19 )quae secuntur,[*](sequuntur GR) in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est[*](alt. est om. X add. V2 ) de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.
ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris,[*](videbis R1 ) huic[*](ut huic V tu huic Str. p. 58 (non male, sed v. 10 ut pro et Non. CADA )) acipenserem[*](accipenserem X (cf. fat. fr. 5) accipienserem Non. V2 (pen) (acup. fin. 2,91 cf. 24. 5)) potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?[*](et si... 12 dabis Non. 550, 18 ) hydrauli[*](hgDPAll fere X hydraulis V2 ) hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? expones,[*](exponens X corr. V2 ) quae spectet,[*](spectat K) florida et varia? fasciculum ad naris admovebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris.
haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus[*](privemur X corr. K2R2V3 ) eum qui ita dicat:
ex opibus summis opis egens, Hector,[*](haector X) tuae—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium:
scitis quae sequantur, et illa in primis:[*](ilium primis X corr. Tr. illud in primis Vc s cf. p. 260, 26 )
- Qui/d petam prae/sidi[*](praesidii X) aut e/xequar quo/ve nunc[*](Ennius Andr. sc. 85. 6)
- Au/xilio e/xili[*](exilii X (exillii K1) de hiatu cf. Plaut. Aul. 142 al. (Jacobsohn, Quaest. Plaut. Gött. 1904 p. 21)) au/t fugae[*](fugae s Bentl. fuga) fre/ta sim?
- A/rce et urbe o/rba sum. quo a/ccidam?[*](accedam X (accedam' K) corr. s ) quo a/pplicem?
- Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent,
- Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti[*](alii X corr. M2 s ) stant pa/rietes
- De/formati atque a/biete crispa—
o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis[*](Euphorioneis V ei in r. 1autc ) contemnitur. sentit omnia repentina et necopinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis[*](regis X corr. s ) opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit?
praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. quo modo?
Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas[*](Epic. fr. 440 existimas s existimabas) ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat[*](spernant X (sperant G1) corr. Vc aut 1 ) voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod[*](quid G) videatur ei summum bonum. non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret:
saporeminquit
et corporum complexum et ludos[*](Epic. fr. 67) atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.num fingo, num mentior? cupio refelli. quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?
'at[*](at ad V) idem ait non crescere voluptatem dolore[*](fr. 419) detracto,[*](detractos G 1V1 esse Vc s om. X) summamque esse voluptatem nihil dolere.[*](dolore V1 )' paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se
'at[*](at ac R1 ) laudat[*](Epic. fr. 507) saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus,[*](sqq. grachus G1 (gracchi 23) K) cum largitiones maximas fecisset et effudisset[*](effundisset X corr. K1V1 ) aerarium, verbis tamen defendebat aerarium. quid verba audiam, cum facta videam? L.[*](L. add. Vc om. X (ut p. 223, 13 M. ante Crassum) cf. Verr. 4, 195 ) Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. is lege lata consularis ad frumentum accipiundum[*](accipiendum G1K) venerat. animum[*](animam X corr.R1?K2 ) advertit Gracchus in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p. R., qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit.[*](dissuas serat G1 )
noliminquit
mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed, si facias,[*](facies K) partem petam.parumne[*](parumne satis ss. V2 ) declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari? lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices.