Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
qualis enim tibi ille videtur
Iovis iste quidem pronepos.[*](Iovis ... pronepos poe- tae trib. Bentl. ) tamne ergo abiectus tamque fractus?
inquit
- Noli/te
tu te,[*](tu te tune R2 ) Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim sceleris alieni? quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas?
haec mala, o stultissime Aeeta,[*](aeota G eota KRV1 (aeota V2)) ipse tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset—est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis[*](est etiam aegr.... 6 recentis H) [*](recenti Ba. sed cf. 5 inveterate, p. 355, 8, Rabbow, Antike Schr. über Seelenheilung S. 153 )—; sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae. illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. est autem inpudens[*](impud. GKR e corr. ) luctus maerore se[*](sed G) conficientis, quod imperare non liceat liberis.
- Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit,[*](Trag. inc. 189) [*](extabunt R1V1G2 extabant G1 )
- Lacrimae/ peredere u/more[*](umorem RV1Kc humo-rem GV2K2 utmorem K1 ) exangui/s genas,
p.331- Situm i/nter oris[*](situm inter oris La. ad Lucr. 2,118 situ nitoris GKRV1 situ nitoris corr. V2? praeterea nidoris Vrec ut v. situ nigroris Va. op. ac. 1, 56 al. alii ) bárba paedore[*](pedore hic X (cf.p. 348, 25)) hórrida atque[*](atque (adque G 1) del. Bothe sed cf. La. ad Lucr. 2,118 )
- Intónsa infuscat péctus inluvié[*](inluviae GK (ill.) R1 ) scabrum.
Dionysius[*](dionisius KRV) quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant[*](tullerant G1 tulerat V1 ) superbiam? is cum restitui in regnum nec Veientium[*](vegentium KR1 ien- tium in r. G2 ) nec Latinorum[*](latiorum X corr. Vrec ) armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.
Atque hoc quidem perspicuum est, tum[*](tum add.G2 ) aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam
- E/go cum genui, tu/m morituros[*](moriturum et huic rei Sen. ad Pol. 11, 2 ) sci/vi et ei rei[*](Enn. Telam. sc. 312. cf. Hier. epist. 60, 5) su/stuli.
- Prae/terea[*](praeterea ae in r. Vc ) ad Troia/m cum misi ob de/fendendam Grae/ciam,
- Sci/bam[*](scibam Fronto p. 217 sciebam) me in morti/ferum bellum, no/n in epulas mi/ttere.
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet[*](Eurip. fr. 964 euripidĕ K thesseo GKR1 ) enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere:
- Nam qui hae/c audita a do/cto meminisse/m viro,
- Futu/ras mecum co/mmentabar mi/serias:
- Aut mo/rtem acerbam aut[*](alt. aut add. G2 exilii X) e/xili maesta/m fugam
- Aut se/mper aliquam mo/lem meditaba/r mali,
- Ut, si/ qua invecta di/ritas casu/ foret,
- Ne me i/nparatum cu/ra lacerare/t repens.[*](lacerare trepens G1R1 )
quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso[*](de ipso K1 (ex dese ipse) V1 (se add. 1) Anax. A 33 ) loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse:
sciebam me genuisse mortalem.quae vox declarat is esse
ergo hoc[*](hoc ex haec G2 ) Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?
- Quam ob rem o/mnis, cum secu/ndae res sunt ma/xume, tum ma/xume[*](tum maxume add. Kc ) [*](maxime alt. loco GRV bis H)
- Medita/ri secum opo/rtet, quo pacto a/dversam[*](adversum KRH) aerumna/m ferant.[*](fuerant H ferat K1 )
- Peri/cla,[*](pericula X) damna pe/regre rediens se/mper secum co/gitet,[*](pericla damna exilia peregre rediens semper cogitet Ter. codd. )
- Aut fi/li[*](filii p. X) peccatum au/t uxoris mo/rtem aut morbum fi/liae,
- Commu/nia esse haec, ne/ quid horum umquam a/ccidat animo/ novum;[*](c. e. haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom Ter. )
- Quicqui/d praeter[*](praeter propter K) spem eve/niat, omne id de/putare esse i/n lucro.[*](ergo .. 22 lucro H) [*](... 22 Ter. Phormio 241–6 )