Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur in eundem et misereri et invidere.[*](non cadit ... 19 invidere) nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet,[*](olet V add. 1 aut 2 solet GK1 (corr. 2) R1 ( dolet m. ant.)) ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum

p.328
misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere;[*](atqui . . 328, 3 invidere) non[*](non nunc K1 ) cadit autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. quodsi aegre ferre[*](aegre ferre s Vrec ) [*](haec referre X) sapiens soleret, misereri etiam soleret. abest ergo a[*](a add. Vc ) sapiente aegritudo.

Haec sic[*](sic Rc? Vc si X) dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. sed latius aliquando[*](aliquando cf. 323,22 aliquanto s male, cf. de orat. 1, 133 opt. gen. 23 ) dicenda sunt et diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui[*](qui ex quā ut v. G2 ) maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione atque sententia. nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant. omne enim malum, etiam mediocre,[*](mediocre iocre in r. G2 ) malum[*](malum Bouh. magnum alt. id om. H) est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate. itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem[*](aegritudinem cf. Aug. civ. 14,17 ext. ) nominaverunt.

hoc propemodum verbo Graeci omnem animi perturbationem appellant; vocant enim pa/qos,[*](PaOOC G1 patos H) id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. nos melius: aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at[*](at ex aut G2 aegrotationes X) non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.[*](genstiens hic et 331, 21 G 1 ) ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam aegritudini[*](aegritudine X corr. V1?B1 ) est finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo

p.329
in animo nomen habet[*](sed... 329,1 nomen habet (nominavet L1) Non, 443,23 ) non seiunctum a dolore. doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore. nam ut medici causa morbi[*](morbi verborum Non. inventa om. Non. del. Rc ) inventa curationem esse inventam putant,[*](nam ... 5 putant Non. 493,20 ) sic nos causa aegritudinis reperta medendi[*](repertãedendi G1 corr. 2 repertā medendi R (- postea add.) reperiemur V) facultatem reperiemus.

Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegritudinis[*](St. fr. 3, 385) solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures. nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel rationis expers vel rationem aspernans vel rationi non oboediens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt. nam duae sunt ex opinione boni; quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata[*](aelata G1R1 ) laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans,[*](post obtemperans add. vel cupiditas recte vel libido dici potest X quae retinent sec. Dav. edd., in v. 17. 8 verba cupiditas — potest delentes. sed ut voluptatis sic cupi- ditatis nomen appositionis locum tenere debebat. de cupiditate autem praedicandam erat 'opinione futuri boni turbatur'; quod cum iam in enuntiato relativo expressum esset, anacoluthon natum est. ad boni 17 Vc in mg. adscr.: et quidem magis significat nomen libidinis magnitudinem erroris. itaque in ea cupiditate quae flagrantissima est proprie plerumque nomen hoc ponitur si omnis appetitio opinati boni haec] ut H)