Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Etenim si sapiens in aegritudinem[*](aegritudinem -ne G) incidere posset,[*](posset semel R1 ) posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi

invidiam
, quae tum[*](tum (cum G) etiam Bouh., alii aliter, Ciceronem corrigentes ) est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus[*](ut et fug. Non. ) ambiguum nomen invidiae.[*](posset (posse codd.) etiam... 12 invidiae Non. 443,15 (10 in invidiam. non dixi in invidentia 11 invidia)) quod verbum ductum[*](dictum G1K1 (cf. Isidor. 10,134)) est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:
quisnam florem[*](Acc. fr. 424 (unde aut quis mortalis fl. Non. 500, 13 num quis non mortalis fl. Ri. num quisnam poetae sit, dubium) quasnam G1 ) liberum invidit meum?
male Latine videtur, sed praeclare Accius; ut enim
videre
, sic
invidere florem
[*](flore X florē K2Rc? ) rectius quam
flori
. nos consuetudine prohibemur;

poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur in eundem et misereri et invidere.[*](non cadit ... 19 invidere) nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet,[*](olet V add. 1 aut 2 solet GK1 (corr. 2) R1 ( dolet m. ant.)) ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum

p.328
misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere;[*](atqui . . 328, 3 invidere) non[*](non nunc K1 ) cadit autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. quodsi aegre ferre[*](aegre ferre s Vrec ) [*](haec referre X) sapiens soleret, misereri etiam soleret. abest ergo a[*](a add. Vc ) sapiente aegritudo.

Haec sic[*](sic Rc? Vc si X) dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. sed latius aliquando[*](aliquando cf. 323,22 aliquanto s male, cf. de orat. 1, 133 opt. gen. 23 ) dicenda sunt et diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui[*](qui ex quā ut v. G2 ) maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione atque sententia. nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant. omne enim malum, etiam mediocre,[*](mediocre iocre in r. G2 ) malum[*](malum Bouh. magnum alt. id om. H) est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate. itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem[*](aegritudinem cf. Aug. civ. 14,17 ext. ) nominaverunt.

hoc propemodum verbo Graeci omnem animi perturbationem appellant; vocant enim pa/qos,[*](PaOOC G1 patos H) id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. nos melius: aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at[*](at ex aut G2 aegrotationes X) non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.[*](genstiens hic et 331, 21 G 1 ) ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam aegritudini[*](aegritudine X corr. V1?B1 ) est finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo

p.329
in animo nomen habet[*](sed... 329,1 nomen habet (nominavet L1) Non, 443,23 ) non seiunctum a dolore. doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore. nam ut medici causa morbi[*](morbi verborum Non. inventa om. Non. del. Rc ) inventa curationem esse inventam putant,[*](nam ... 5 putant Non. 493,20 ) sic nos causa aegritudinis reperta medendi[*](repertãedendi G1 corr. 2 repertā medendi R (- postea add.) reperiemur V) facultatem reperiemus.

Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegritudinis[*](St. fr. 3, 385) solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures. nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel rationis expers vel rationem aspernans vel rationi non oboediens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt. nam duae sunt ex opinione boni; quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata[*](aelata G1R1 ) laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans,[*](post obtemperans add. vel cupiditas recte vel libido dici potest X quae retinent sec. Dav. edd., in v. 17. 8 verba cupiditas — potest delentes. sed ut voluptatis sic cupi- ditatis nomen appositionis locum tenere debebat. de cupiditate autem praedicandam erat 'opinione futuri boni turbatur'; quod cum iam in enuntiato relativo expressum esset, anacoluthon natum est. ad boni 17 Vc in mg. adscr.: et quidem magis significat nomen libidinis magnitudinem erroris. itaque in ea cupiditate quae flagrantissima est proprie plerumque nomen hoc ponitur si omnis appetitio opinati boni haec] ut H)

—ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut[*](ut in at corr. V2 ) duo reliqua, metus et[*](et om. Hs ) aegritudo, malorum. nam et metus[*](est post metus add. Vc s non male. ) opinio magni mali inpendentis[*](inpendentes G1R1V1 (corr. G2R1V1)) et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum[*](recte H)

p.330
videatur esse angi, id autem est, ut[*](ut om. G1 ) [*](dolore V) is qui doleat oportere opinetur se dolere. his autem perturbationibus, quas in[*](quas in quasi in GKH) [*](quasin R) vitam[*](vitam Lb. vita (cf. off. 3,34) homini H) hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat,[*](, 3 omne ... 330, 4 incitat H) omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.

Sed cetera alias; nunc aegritudinem, si possumus, depellamus. id enim sit[*](sit (si V1)] est Bouh. sed cf. fin. 4,25 ) propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo; taetra enim res est, misera, detestabilis, omni[*](omne GRV (corr. R1V1)) contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.

qualis enim tibi ille videtur

  1. Ta/ntalo progna/tus, Pelope na/tus, qui quondam a/[*](Enn. Thy. sc. 357) socru[*](socru Bentl. coll. Non. 223, 30 al. socero)
  2. Oe/nomao rege Hi/ppodameam[*](hippodamiam R2 ) ra/ptis nanctus[*](nactus KRc nactust Bentl. sed haec ab ipso Thyeste proferri videri Va. monet ) nu/ptiis—?
Iovis iste quidem pronepos.[*](Iovis ... pronepos poe- tae trib. Bentl. ) tamne ergo abiectus tamque fractus?
  1. Noli/te
inquit
  1. hospite/s ad me adi/re, ilico[*](illic oG1KV1 (l exp. 2)) i/stic,[*](Enn. Thy.349) [*](istic istinc vel isti s sed cf. Plaut. Mere. 912 )
  2. Ne co/ntagio/ mea boni/s umbrave o/bsit.
  3. Tanta[*](ante tanta ins. meo Bentl. stetis La. ) vis sce/leris in co/rpore hae/ret.
tu te,[*](tu te tune R2 ) Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim sceleris alieni? quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas?
  1. Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit,[*](Trag. inc. 189) [*](extabunt R1V1G2 extabant G1 )
  2. Lacrimae/ peredere u/more[*](umorem RV1Kc humo-rem GV2K2 utmorem K1 ) exangui/s genas,
    p.331
  3. Situm i/nter oris[*](situm inter oris La. ad Lucr. 2,118 situ nitoris GKRV1 situ nitoris corr. V2? praeterea nidoris Vrec ut v. situ nigroris Va. op. ac. 1, 56 al. alii ) bárba paedore[*](pedore hic X (cf.p. 348, 25)) hórrida atque[*](atque (adque G 1) del. Bothe sed cf. La. ad Lucr. 2,118 )
  4. Intónsa infuscat péctus inluvié[*](inluviae GK (ill.) R1 ) scabrum.
haec mala, o stultissime Aeeta,[*](aeota G eota KRV1 (aeota V2)) ipse tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset—est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis[*](est etiam aegr.... 6 recentis H) [*](recenti Ba. sed cf. 5 inveterate, p. 355, 8, Rabbow, Antike Schr. über Seelenheilung S. 153 )—; sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae. illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. est autem inpudens[*](impud. GKR e corr. ) luctus maerore se[*](sed G) conficientis, quod imperare non liceat liberis.

Dionysius[*](dionisius KRV) quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant[*](tullerant G1 tulerat V1 ) superbiam? is cum restitui in regnum nec Veientium[*](vegentium KR1 ien- tium in r. G2 ) nec Latinorum[*](latiorum X corr. Vrec ) armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.