Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium[*](insipientum G1 (corr. 1 et 2)) opinio valeat[*](valet G1 ) honestatis, cum ipsam videre[*](videri X (corr. R2Vrec)) non possint. itaque fama et multitudinis iudicio moventur,[*](movetur V1 ) cum id honestum putent, quod a plerisque laudetur. te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen eius iudicio stare nolim nec, quod illa putet, idem putare pulcherrimum. tuo tibi iudicio est utendum; tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete[*](tete V1? ) viceris,[*](tecevisceris K1 ) quod paulo ante praecipiebam, sed omnis et omnia.
hoc igitur tibi propone:[*](propono K1 ) amplitudinem animi[*](animi del. Bai. ) et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus,[*](dolorem G1 ) unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se[*](se G1 ) tamen[*](tamen tantum edd. vett. ) ipsa delectet. quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt,[*](quin... 22 fiunt Non. 189, 12 ) non quo fugiendus sit[*](sit V1)—omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt[*](omnia recte facta... 24 volunt Aug. civ. 14, 18 )—, sed tamen nullum theatrum virtuti[*](virtuti V) conscientia maius est.
Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia
sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur,[*](eos qui... ducantur quo quisque (in ras.) ... ducatur V2 male ) in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes[*](debes Vvet s (cf. Plane. 77 Lael. 6 al.) debeas X (quod vix defenditur locis quales sunt nat. deor. 1, 43; natum videtur esse ex videas 17)) existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi,[*](etiam sic G(.2 ) quicquid asperum alienumque natura[*](natura V1sfort. recte cf. p. 448, 18) sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam[*](utnusquam V) [*](unusquam G) appareat. quae meditare quaeso dies et noctes. latius enim manabit haec ratio et aliquanto maiorem locum quam de uno dolore occupabit. nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina[*](flumina K1 ) fortunae
ut enim si cui naviganti, praedones si [*](si add. Wopkens (post na- viganti Kü.)) insequantur, deus qui dixerit:
eice te navi;[*](e vel de navi s ) praesto est qui excipiat: vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum,[*](metymnaeum X (-eum KV)) vel equi Pelopis illi[*](ille X corr. V1 ) Neptunii,[*](neptuni V poetae tragici verba subesse videntur. Trag. inc. 196 ) qui per undas currus[*](cursus G1 ) suspensos rapuisse dicuntur, excipient[*](excipiant V) te et quo velis perferent, omnem omittat[*](omittas X (omitas G l omittamus K2) corr. V2 omittat is Mue. ) timorem, sic urguentibus[*](urgentibus KRc? ) asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint,[*](si tanti non sint ut ferendi sint X corr. Man. (et sic Vind. 222 Oxon. D'Orville 85 sec. Doug.)) quo sit[*](quo sint X (corr. G2? Vvet)) confugiendum, tu[*](tu s ut X (exp. Vvet om s)) vides.
Haec fere[*](fere V) hoc tempore putavi esse dicenda. sed tu fortasse in sententia permanes.
Minime vero, meque biduo duarum rerum, quas maxime timebam, spero liberatum metu.
Cras ergo[*](ego K) ad clepsydram; sic enim diximus,[*](duximus GRV1 (corr. 1 ut v.)) et[*](et Turn. (cf. leg. 2, 7) sed) tibi hoc video non posse deberi.
Ita prorsus; et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore.
Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur.
Quidnam esse, Brute,[*](Quidnam-Brute om. RK cf. praef. cur om. K) causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius[*](ars eius atque X (areius atque K1, cf. praef.) corr. Man. ) utilitas deorum inmortalium[*](de eorum inm. R1V1 ) inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata[*](desidera GRV ( add. V1?)) sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? an quod corporis gravitatem et dolorem animo iudicamus, animi morbum corpore non sentimus? ita fit ut animus de se ipse tum[*](tumex cum corr. K2 ) iudicet, cum id ipsum, quo iudicatur, aegrotet.
Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haut[*](haut V2 ) [*](aut GK1RV1 ) [*](haud K2Bs ) erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam[*](rationem ac doctrinam s ratione ac doctrina X rationedẽ V2 hac pro ac G1 et Gr.?)) requireret.[*](requiret G1 ) nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati[*](depravati V1? e corr. Bs depravatis X) sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. sunt enim ingeniis
accedunt etiam poëtae, qui cum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur leguntur ediscuntur et inhaerescunt penitus in mentibus. cum vero eodem quasi maxumus quidam[*](quidem K1R1H) magister populus accessit[*](accessit Vc (cf. rep. 4,9) om. X (accedit ante eodem add. multi s)) atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus,[*](dessciscimus KR1 ) ut nobis optime naturae vim vidisse[*](naturae vim vidisse Mdv. ad fin. 3,62 naturam invidisse) videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt. ad[*](ad at K) quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens,[*](expetens V) quam unam natura maxime anquirit,[*](unam s una anquirit Mos. inquirit) in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis,[*](virtutis del. Bentl. gloriae (ex gloria V2) del. Bai. ) sed adumbratam imaginem gloriae. est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata; ea est consentiens laus bonorum, incorrupta[*](et ante incorrupta add. Vc ) vox bene iudicantium de excellenti[*](excellenti ex -te V1 excellente rell. (ft. recte cf. de orat. 2, 85 fr. ap. Char. GL. I p. 138, 13)) virtute, ea virtuti resonat