Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
fulgentis gladios hostium videbant Decii, cum in aciem eorum inruebant. his levabat omnem volnerum metum nobilitas mortis et gloria. num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret? imperantem enim patriam Lacedaemoniis[*](lacedemoniis GK (iis in r. 2)) relinquebat, quam acceperat servientem. haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.
Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt. e quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius,[*](St. fr. 1,432) [*](dionisius X) cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore[*](dolere R1 ) dedoctus[*](deductus X corr. Bentl. ) est. nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu[*](hei.K2 ) clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset. quem cum[*](tum X tum R1? ) Cleanthes[*](cleantes X1 ) condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit:
quia, si, cum[*](quicum X quia cum s si add. Mdv. ad fin. 5, 94 (post dedissem Se.)) tantulum operae[*](tanto opere X (operam Vrec) tantum operae s tantulum operae Po. ) philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre[*](ferre non possum V) possum. malum est igitur dolor.[*](dolor or in r. Vc )tum[*](tunc ) Cleanthem,[*](cleantem ) [*](clehantem G) cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis[*](Tr. gr. fr. adesp. 3) [*](epigoneis X) ferunt dixisse:
Zenonem significabat, a quo[*](quo V) illum degenerare dolebat.
- audi/sne haec, Amphiara/e[*](amphiare X) sub terram a/bdite?
at non noster Posidonius;[*](possidon. X) quem et ipse saepe vidi et id dicam, quod solebat narrare Pompeius, se, cum[*](secum X (ipse cum Rc)) Rhodum venisset decedens ex Syria,[*](ex yria K) audire voluisse Posidonium;[*](possidon. X) sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum[*](philosophum R) visere: quem ut vidisset et[*](et add. Vc ) salutavisset honorificisque verbis prosecutus esset molesteque se dixisset[*](dixs. G) ferre, quod eum non posset audire, at ille:
tu veroinquit
potes, nec committam,[*](necomitam G ( ss. 2) KR (necom. K2R) ne commitam V neccommittam s ) ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit.itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse[*](nihil esse nihile G1 ) bonum nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur,[*](admoverentur -rentur in r. Vc ) saepe dixisse:[*](dixs. G)
'nihil agis, dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum.' Omninoque omnes[*](omnis K1 ) clari et nobilitati[*](nobilitati diffamati ss. Vrec ) labores continuo[*](continuo Kl. (cf. p. 303, 25 S. Rosc. 94 al. ac de re pag. 311, 8 his ... 9 gloria) contempno GK1R (c contempno R2) P1 contemndo V (ss. 1 ut v.) contemptu K2B Gr. contendendo Bentt. ) fiunt[*](ficunt G) etiam tolerabiles. videmusne[*](videmusne R ( 2)) ut[*](ut X om. s vel Se. ) , apud quos eorum ludorum,[*](ludorum ex dolorum Kc ) qui gymnici nominantur, magnus[*](magnos X (corr. KcRcVrec)) honos sit, nullum ab is, qui in[*](quiin V) id certamen descendant, devitari dolorem? apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt,[*](potę|sunt G1 ) [*](pessunt K1 ) nullum fugiunt dolorem. quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar? quae flamma est, per quam non cucurrerint[*](cucurrerint s -runt X)
sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium[*](insipientum G1 (corr. 1 et 2)) opinio valeat[*](valet G1 ) honestatis, cum ipsam videre[*](videri X (corr. R2Vrec)) non possint. itaque fama et multitudinis iudicio moventur,[*](movetur V1 ) cum id honestum putent, quod a plerisque laudetur. te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen eius iudicio stare nolim nec, quod illa putet, idem putare pulcherrimum. tuo tibi iudicio est utendum; tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete[*](tete V1? ) viceris,[*](tecevisceris K1 ) quod paulo ante praecipiebam, sed omnis et omnia.
hoc igitur tibi propone:[*](propono K1 ) amplitudinem animi[*](animi del. Bai. ) et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus,[*](dolorem G1 ) unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se[*](se G1 ) tamen[*](tamen tantum edd. vett. ) ipsa delectet. quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt,[*](quin... 22 fiunt Non. 189, 12 ) non quo fugiendus sit[*](sit V1)—omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt[*](omnia recte facta... 24 volunt Aug. civ. 14, 18 )—, sed tamen nullum theatrum virtuti[*](virtuti V) conscientia maius est.
Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia
sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur,[*](eos qui... ducantur quo quisque (in ras.) ... ducatur V2 male ) in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes[*](debes Vvet s (cf. Plane. 77 Lael. 6 al.) debeas X (quod vix defenditur locis quales sunt nat. deor. 1, 43; natum videtur esse ex videas 17)) existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi,[*](etiam sic G(.2 ) quicquid asperum alienumque natura[*](natura V1sfort. recte cf. p. 448, 18) sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam[*](utnusquam V) [*](unusquam G) appareat. quae meditare quaeso dies et noctes. latius enim manabit haec ratio et aliquanto maiorem locum quam de uno dolore occupabit. nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina[*](flumina K1 ) fortunae