Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

at vero C.[*](C. G. X) Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra[*](supra p.298,5 ) dixi, principio vetuit se alligari,[*](C. Marius, rust. vir, cum secaretur, principio ... alligari Char. GL. I 215,17 ) nec quisquam[*](nequisquam KV1 ) ante Marium solutus dicitur esse sectus.[*](esse sectus et postea alii V (signa app. 2)) cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit.

Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.

ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque[*](que om. X (add. K2R2V2)) causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil

p.309
tale evenerit, sic qui[*](si quid V1 (d del. vet.)) doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se[*](se om. G1 ) atque ita adflicti et exanimati iacent;[*](examinati lacent G) qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore. ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt,[*](ut ... 6 obprimunt Non. 258, 29 (pessimis obprimuntur)) simillime animus intentione sua depellit pressum[*](praessum GKR (praess.)) omnem ponderum,

remissione[*](remissio G1 ) autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis[*](persequentis X) animi est adhibenda contentio; ea est sola officii tamquam custodia. sed hoc idem in dolore maxume[*](maximi G1 ) est providendum, ne quid abiecte, ne[*](ve ne G) quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus,[*](providendum est ne ... 13 faciamus Char. GL. 1203, 7 ) in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere[*](ingemisc. K1Rc ) non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus[*](eiulatus K1 (eiu in r.)) ne mulieri quidem; et hic nimirum est

lessus[*](lessus Mur. cf. leg. 2,59.64 fletus W l pessus in mg. Vc cf. Progr. p.30 )
, quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.[*](tabulae, V)

nec vero umquam ne[*](ne nec X corr. Vvet ) ingemescit[*](ingemisc. K1Rc ) quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. faciunt idem, cum exercentur, athletae;[*](in stadio ... 21 athletae Char. GL. 216, 19 ) [*](atlętae RV) [*](atlete K1 ) [*](adlaetae G) pugiles vero, etiam cum feriunt[*](ferunt K1 ) adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt,[*](ingemisc. K1Rc ) [*](-scent ) [*](-scunt K2RcV2 ) non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda[*](profunda G1 ) voce omne[*](cum ante omne V2 ) corpus intenditur venitque plaga vehementior. quid? qui volunt exclamare maius, num satis habent latera

p.310
fauces linguam intendere, e quibus elici[*](elici cf. Pl. ad nat. deor. 2, 151 ) vocem et fundi videmus? toto[*](Otto, Sprichw. 1828) corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis adserviunt.

genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente[*](contente (n in r.) K) [*](contempte ) pro se ipse lege[*](le G2 ) Varia diceret, terram tangere. ut enim ballistae[*](balistae GK2(1?)R2(1?) ) lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo[*](quo (ante est) s cum X) est missa contentius. cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus,[*](imb. R imbecillis K1 ) si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim. qui[*](quae q. X corr. K1(?)RcV2 ) quidem gemitus si levationis aliquid adferret,[*](adferrent KR) [*](adferent G) tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri; cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes[*](turpe X corr. K2Vc ) esse volumus? quid est enim fletu muliebri viro turpius?