Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam[*](philotetă G1V1 (tet)) [*](atenim K1 ) illum—? a te enim malo discedere,[*](discere X discedere (cf. ac. 2, 115) Bentl. ) sed ille certe non fortis, qui iacet
non ego dolorem dolorem esse nego—cur enim fortitudo desideraretur?—sed eum opprimi[*](oprimi R1V1 ) dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus[*](exornamus G1 (fait t)) philosophiam[*](modo ... quid exornamur philo- sophia? Non. 105,27 ) aut quid eius nomine gloriosi sumus? pungit[*](pungit dolor scr. Vc ) [*](pungat Vrec ) dolor, vel fodiat sane: si nudus es, da iugulum; sin tectus Volcaniis[*](volcaniis -iis in r. Vc ) armis, id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret.
Cretum quidem leges,[*](Cretum legs Char. GL. 124, 12 ) quas sive Iuppiter sive Minos[*](add. s minos R (ss. al. m.) ) sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi[*](Lygurgi X) laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando. Spartae[*](spartiatae V2 ) vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur,
ut multus e visceribus sanguis exeat,[*](Trag. inc. 209) [*](exeat V) non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; quorum non[*](non in r. Vc uno X) modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem. quid ergo? hoc pueri possunt, viri non poterunt? et mos valet, ratio non valebit?
Interest aliquid inter laborem et dolorem. sunt finitima omnino, sed tamen differt[*](differt ert in r. G1 ) aliquid. labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus. haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant. itaque industrios homines illi studiosos[*](studiosos R (er. i)) vel potius
itaque illi, qui[*](qui RrecVrec ) [*](quae X (que K1 ę2)) Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt; quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu
parietum umbris occuluntur.[*](Trag. inc. 205sqq.) illi autem voluerunt nihil horum simile esse
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur[*](imp.K īp. ex inp. R1 ) feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit[*](ipse ... obducit Char. GL.I 72,1 (quodam callo)) [*](ipse labor callum obduxit Auct. de dub. nom. GL. V575,3 ) dolori.
Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum,[*](sqq. cf. Val. Max. 2, 6, 2) quorum procedit ad modum acies [*](add. Po.) ac[*](ac ad GKR et in r. V1 ) tibiam,[*](tibiam V(exp. rec)) [*](pr. agmen ad tibiam Tr. pr. acies ad tibiam We. ) nec adhibetur ulla sine anapaestis[*](anapestis GKV) pedibus hortatio—, nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus[*](et quantus male Dav. ) agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum[*](scutum (ex sicut eum?) G) gladium galeam in onere[*](onere in r. G1 )