Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
adflictusne[*](audieris Gr audiens X (de mendo cf. 1. 2) ) [*](audies s cf. Lebreton, Et. sur la langue et la grammaire de Cicéron p. 201 ) et iacens et lamentabili voce deplorans audieris:
o virum fortem!? te vero ita adfectum ne[*](nec K) virum quidem quisquam dixerit. amittenda igitur fortitudo est[*](est om. H) aut sepeliendus dolor.[*](aut ... 17 dolor H) Ecquid[*](equid V1 ) scis igitur, si quid[*](quid Vrec s ) [*](quis GR1V1 ) [*](quē RcK) de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem[*](supplectilem R1 ) salvam, virtutem autem si unam amiseris—etsi amitti non potest virtus, sed si unam confessus eris[*](fueris GK (l eris2) R (ful?)) te non habere, nullam esse te habiturum?
num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam[*](philotetă G1V1 (tet)) [*](atenim K1 ) illum—? a te enim malo discedere,[*](discere X discedere (cf. ac. 2, 115) Bentl. ) sed ille certe non fortis, qui iacet
non ego dolorem dolorem esse nego—cur enim fortitudo desideraretur?—sed eum opprimi[*](oprimi R1V1 ) dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus[*](exornamus G1 (fait t)) philosophiam[*](modo ... quid exornamur philo- sophia? Non. 105,27 ) aut quid eius nomine gloriosi sumus? pungit[*](pungit dolor scr. Vc ) [*](pungat Vrec ) dolor, vel fodiat sane: si nudus es, da iugulum; sin tectus Volcaniis[*](volcaniis -iis in r. Vc ) armis, id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret.
Cretum quidem leges,[*](Cretum legs Char. GL. 124, 12 ) quas sive Iuppiter sive Minos[*](add. s minos R (ss. al. m.) ) sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi[*](Lygurgi X) laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando. Spartae[*](spartiatae V2 ) vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur,
ut multus e visceribus sanguis exeat,[*](Trag. inc. 209) [*](exeat V) non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; quorum non[*](non in r. Vc uno X) modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem. quid ergo? hoc pueri possunt, viri non poterunt? et mos valet, ratio non valebit?
Interest aliquid inter laborem et dolorem. sunt finitima omnino, sed tamen differt[*](differt ert in r. G1 ) aliquid. labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus. haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant. itaque industrios homines illi studiosos[*](studiosos R (er. i)) vel potius
itaque illi, qui[*](qui RrecVrec ) [*](quae X (que K1 ę2)) Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt; quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu
parietum umbris occuluntur.[*](Trag. inc. 205sqq.) illi autem voluerunt nihil horum simile esse
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur[*](imp.K īp. ex inp. R1 ) feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit[*](ipse ... obducit Char. GL.I 72,1 (quodam callo)) [*](ipse labor callum obduxit Auct. de dub. nom. GL. V575,3 ) dolori.
Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum,[*](sqq. cf. Val. Max. 2, 6, 2) quorum procedit ad modum acies [*](add. Po.) ac[*](ac ad GKR et in r. V1 ) tibiam,[*](tibiam V(exp. rec)) [*](pr. agmen ad tibiam Tr. pr. acies ad tibiam We. ) nec adhibetur ulla sine anapaestis[*](anapestis GKV) pedibus hortatio—, nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus[*](et quantus male Dav. ) agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum[*](scutum (ex sicut eum?) G) gladium galeam in onere[*](onere in r. G1 )
mulier videbitur. cur tantum interest inter novum[*](nutum K1 (novum2)) et veterem exercitum, quantum experti sumus? aetas tironum[*](tyronum X) plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere volnus consuetudo docet. quin etiam videmus ex acie efferri saepe saucios, et[*](et add. K2 ) quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi ictu ploratus turpissimos edere: at vero ille exercitatus[*](exercitus K1 ) et vetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur:
inquit,[*](inquid K1 -t in r. G1 )
- O Pa/tricoles
[*](Enn. Hect. lytra 161)
- ad[*](Post 19 (et 20) versum exci- disse statuit Ribb. ) vo/s adveniens au/xilium et vestra/s manus
- Peto/, prius quam oppeto/ malam pestem ma/ndatam hostili/ manu,
- * * *
- Neque sa/nguis ullo po/tis est pacto pro/fluens consi/stere,
- Si qui/[*](quidem V (ss. Vrec)) sapientia/ magis vestra mo/rs devitari/ potest.
- Namque Ae/sculapi[*](esculapi K aesculapii GRV) li/berorum sau/cii opplent po/rticus;
- Non po/test[*](potis Bothe ) accedi.—
- Ce/rte Eurypylus[*](eyrypylus GRV (-pilus)) hi/c quidem est. hominem exe/rcitum
non minus autem exercitatum[*](talia fere supple Po. cum ap. Ennium exercitum sit idem ac 'vexatum'. ) : ubi tantum luctus continuatur,[*](tantum luctum continuatus GKR tantus luctus continuatus V sed s et alt. s in r. Vc aut 1 tantum luctus con- tinuatur s ) vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat[*](adferat X -at Vvet ) cur[*](quur G) aequo[*](aquo G1 ) animo sibi ferendum sit:
abducet[*](abducit V2 ) Patricoles, credo, ut conlocet in cubili,[*](cubiculi X (sed cubiculi K2)) ut volnus obliget.[*](non obliget K (2)) siquidem homo esset; sed nihil vidi minus.[*](vidiminus Vc ) [*](vidimus X) quaerit enim, quid actum sit:
quiesce igitur et volnus alliga.[*](alliga (ss. 2) V) etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus:
et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?
ille vero melius, ac non paulo quidem. Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione[*](exercitationis... 25 ratione in mg. add. G1 ) et sapientia. aniculae saepe inediam biduum aut triduum[*](tridium G) ferunt; subduc cibum unum diem athletae:
sed quid hos, quibus[*](quibus add. G1 ) Olympiorum victoria consulatus[*](consolatus X ( ss. Rrec)) ille antiquus videtur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam[*](plaga G) malunt quam turpiter vitare! quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino satis facere vel populo! mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis is factum sit, se velle decumbere.[*](decŏmbere R1 ) quis mediocris gladiator[*](gradiator X (corr. RK1?K2Vrec)) ingemuit, quis vultum mutavit umquam? quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, cum decubuisset,[*](decubisset R1 ) ferrum recipere iussus collum contraxit? tantum exercitatio meditatio consuetudo valet. ergo hoc poterit[*](poterit V)
Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque[*](Lucil. 150); vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret? crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud[*](haud V (ha in r. et d ex c1 autc) adhuc (adhoc K)X) scio an ita sit, ut nunc fit; cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat[*](porterit G1 ) esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.
De exercitatione et consuetudine et commentatione
Egone ut te[*](ut te uite V1 ) interpellem? ne hoc[*](hocdefendi potest ita ut ablativus sit (hiscere Po. in comm.)) quidem vellem: ita me ad credendum tua ducit oratio.
Sitne igitur malum dolere[*](dolere ex -ore K2V2 ) necne, Stoici viderint, qui contortulis[*](contortulis (mut. al. m., vix 1 ) R (in mg. ctortulis Rc)) quibusdam et minutis conclusiunculis[*](conclusiuinculis V1 ) nec ad sensus permanantibus[*](permanentibus X (e V2)) effici volunt non esse malum dolorem. ego illud, quicquid sit, tantum[*](sitantum V1 sittant. G) esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius visione et specie moveri homines dico vehementius, doloremque eius[*](del. Ern. (eis Man.)) omnem esse tolerabilem.[*](tollerabilem X (toll. GR1 tl K1))
Unde igitur ordiar? an eadem breviter attingam,[*](adt. G1 ) quae modo dixi, quo[*](quo ex quod G2 ) facilius oratio progredi possit longius?
inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum[*](magna animorum X (corr. K2R2Vrec)) et patientium et humana vincentium toleranter[*](tolleranter X (toll R1)) dolorem pati; nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret. quod ergo et postulatur a fortibus et[*](et f. V (corr.2)) laudatur, cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne[*](non R (ss. 2)) turpe est? atqui[*](atqui K ( ss. 2) atqui R1 atquin GV) vide ne, cum omnes rectae animi adfectiones[*](aff. VcH) virtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una[*](uana G1 ) ceteris excellebat[*](excellit H) omnes nominatae sint.[*](sunt G) appellata est enim ex[*](ex a V2 ) viro virtus; viri autem propria maxime est
Quaeres[*](quaerentes G1 ) fortasse, quo modo,[*](quo modo in commodo corr. H1 ) et recte: talem enim medicinam philosophia profitetur.[*](sed cum omnes ... 303,6 profitetur H)
venit Epicurus, homo minime[*](minime mini in r. Vc ) malus vel potius vir optimus; tantum monet,[*](monet et G) quantum intellegit.[*](venit... 8 intellegit Char. GL. 120, 19 Epic. fr. 446 )
neglege[*](negglege G (corr. 2 ) )inquit[*](inquid G1 (10 V1))
dolorem.quis hoc dicit? idem, qui dolorem summum malum? vix[*](vix V) satis constanter.[*](constanter V) audiamus.
si summus dolor estinquit,[*](inquid G1 (10 V1))
brevem necesse est esse.[*](nec. est brevem e. KR)
iteradum[*](iteradum ac. 2,88. iterandum X (-dum Rc)) eadem ista mihinon enim satis intellego, quid[*](quod V1 ) summum dicas esse, quid breve.[*](brevi GR1V)
summum,[*](si ante summum add. V2 ) quo nihil sit superius, breve, quo[*](quod G1 ) nihil brevius. contemno magnitudinem doloris, a qua me brevitas temporis vindicabit ante paene quam venerit.sed si est tantus dolor, quantus Philoctetae?
bene plane magnus mihi quidem videtur, sed tamen non summus;[*](summis G1 ) nihil enim dolet nisi pes: possunt oculi, potest caput latera pulmones, possunt omnia; longe igitur abest a summo dolore. ergoinquit[*](inquid G1 (10 V1))
dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.
nunc ego[*](ego ex ergo V) non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. ego summum dolorem—summum autem dico, etiamsi decem atomis est maior alius—non continuo esse dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui complures[*](cumplures GV) annos doloribus podagrae crucientur
loquetur enim eorum voce Virtus ipsa tecum:
tune, cum pueros Lacedaemone,[*](lacedemone KV (-nę)) adulescentis[*](adulescentes V2 ) Olympiae,[*](olymphiae GKR) barbaros in harena[*](harena h exp. K2 ) videris excipientis[*](excipientes R1 ) gravissimas plagas et ferentis silentio, si te forte dolor[*](dolor add. Vc ) aliquis pervellerit, exclamabis ut mulier, non constanter[*](non c. nec c. Char. ) et sedate[*](et sedate sed ate G1 ) feres?[*](ubi Virtus loqui desinat, C. non significat cf. ac.2, 93 al.) [*](exclamabis... 18 feres Char. GL. 1220, 17 )
fieri non potest; natura non patitur.audio. pueri ferunt gloria[*](supra gloria scr. yol et in mg. ) [*](ygraeculi fer. barbari fer. Vc) ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis[*](atatam multis X (corr.K2RV2)) et quod tot locis perferatur, natura patiatur? illa vero non modo patitur, verum etiam postulat: nihil enim habet praestantius, nihil quod magis expetat[*](expetat V) quam honestatem,[*](honestatem quam decus. his ergo Char. ) quam
Quod si[*](sit Vvet ) tibi persuasum est—principio enim dixisti plus in dedecore mali[*](dedecore. ali G1 ) tibi videri[*](videre R1 ) quam in dolore—, reliquum est, ut tute[*](utute G1R1V1 t post ut ss. G2RcV2 ut. tu. te (tute ci 2) K) tibi imperes. quamquam hoc nescio quo modo dicatur.[*](dicitur Ba. duossimus G1R1V1 ) quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat! non inscite[*](insite G1 ) tamen dicitur. est enim animus in partis[*](partes R2 ) tributus duas, quarum altera rationis est particeps, altera expers. cum igitur praecipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coërceat temeritatem. est in[*](est inin r. Vc ) animis omnium fere natura molle quiddam, demissum,[*](dimissum Vc? ) humile, enervatum quodam modo et languidum. si nihil esset aliud,[*](si nihil esset aliud V (sed hil esset scr. Vc in r.) senile sed aliud GKR1 (senile; sed si aliud non esset2)) nihil esset homine deformius. sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa[*](conixa s conexa X (conn. G)) per se et progressa longius fit perfecta virtus. haec ut imperet illi parti animi, quae oboedire[*](obedire GK1 ) debet, id videndum est viro.
quonam[*](quonam n in r. Vc ) modo?inquies.
vel ut dominus
pedetemptim,inquit,[*](inquid G1K)
(Pacuvius hoc melius quam Sophocles;
- ite[*](ite, quod Cic. ipse addidit, del. Dav. ) et sedato/ nisu[*](Pacuv. 256 Soph.p. 230 pedetemptim ac sedato nisu Char. GL. I 214, 10 peditemptim K ( ss. 2) peditemtim R1 (pedetemptim) V1 (pedetemtim corr. 1) peditentẽ in -ĩ corr. G2? cf. p. 345, 1 ) [*](nisi G1 -su ne suc in r. V)
- Ne su/ccussu arripia/t maior
- Dolor
apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere); tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt[*](fuerunt G1 (non R)) saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant[*](dubitant s dubitarunt X) dicere:
intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.
atque ille non inmoderate magno in dolore:
incipit labi, deinde ilico[*](lico G2) desinit:[*](desint G2 )
- Retine/te, tenete! oppri/mit[*](retinetene oppr. G1 opprimit Vossius opprimite) ulcus;
- Nuda/te! heu miserum me: e/xcrucior.
videsne, ut[*](ut ex et G2 ) obmutuerit[*](ommut. KR1V) non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? itaque in extremis Niptris alios quoque obiurgat, idque moriens:
- Co/nqueri fortu/nam adversam, no/n lamentari/ decet;
- Id viri est offi/cium, fletus mu/liebri ingenio a/dditus.
Huius animi pars illa mollior[*](molior K1V1 ) rationi sic paruit ut severo imperatori miles pudens.[*](pudens ) [*](prudens G2RcK2 ) in quo vero[*](vero Bentl. viro) erit perfecta sapientia—quem adhuc nos quidem vidimus[*](vidimus s videmus X cf. orat. 19. 100. Lael. 18 al. ) neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus[*](futuris G1K1 ut v. ) sit, si modo aliquando fuerit, exponitur—, is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis; nutu, quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit,[*](suscitabit s suscitabitur X) instruet, armabit, ut tamquam[*](ut aquam V1 ) hosti sic obsistat dolori. quae sunt ista arma? contentio[*](cotentio K1R) confirmatio sermoque intumus, cum ipse secum: