Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
- Unde[*](Accius Philoct. 533) i/gnis cluet[*](clucet X (lucet KRP)) [*](cluet V (transf. m. 1 aut2) ) morta/libus clam
- Divi/sus; eum doctu/s[*](dictus s ) Prometheus
- Clepsi/sse[*](ad clepsisse glossam furasse adscr. Rvet ) dolo poena/sque[*](poenasquę GRV1 (e)) Iovi
- Fato[*](fato G (c eras.) furti Bentl. ) e/xpendisse supre/mo?
- “Tita/num suboles,[*](soboles GKR1 ( ss. c) V (le ex lo1)) [*](o ante soboles add. V1 ) so/cia nostri sa/nguinis,[*](Aeschyli Promhq. luo/m. fr. 193. ut ex §26 apparet, Cicero ipse locum vertit. aut igitur Nonius cum verba 'sublime ... sanguinem' p. 292, 12. 3 ex Acci Prometheo affert errat aut Cic. pauca Acciana suis immiscet )
- Genera/ta Caelo, aspi/cite religatum a/speris p.292
- Vinctu/mque[*](victumque GK1V1 ) [*](vinctumque R1 (victūmque corr. 2) K2V2 ) saxis, na/vem ut horrisono/ freto
- Nocte/m paventes ti/midi adnectunt na/vitae.
- Satu/rnius me si/c infixit Iu/ppiter,[*](iupiter K)
- Iovi/sque numen Mu/lciberi[*](mulcebri X (mulcibri K2)) adscivi/t manus.
- Hos i/lle cuneos fa/brica crudeli i/nserens
- Perru/pit artus; qua/ miser solle/rtia[*](solertia G (add. 1) K)
- Transve/rberatus ca/strum hoc Furiarum i/ncolo.[*](incolo in r. G) [*](incolo R (nulla nota, in mg. tamen 2 litt. erasae) )
Veniat Aeschylus,[*](escylus X (y ex u K2)) non poëta solum, sed etiam Pythagoreus; sic enim accepimus. quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium,
has igitur poenas pendens[*](pendens om. V) adfixus ad Caucasum dicit haec:
- Iam te/rtio me quo/que funesto/ die
- Tristi a/dvolatu adu/ncis lacerans u/nguibus
- Iovi/s satelles pa/stu dilania/t fero.
- Tum ie/core[*](iecor GR1 ( add. 2)) [*](iecur K (ss. 2) iecur V (e ss. et u in o mut. 2?)) [*](iecore Prisc. ) opimo fa/rta et satiata[*](tum ... satiata Prisc. GL. II, 542, 24 ) a/dfatim[*](aff. KR1 e corr. )
- Clango/rem fundit va/stum et sublime a/volans
- Pinna/ta cauda no/strum adulat sa/nguinem.[*](Non. 17, 18: Accius Prometheo 'sublime avolans' (? codd. tui mei volans) 13 sanguinem avolans Turn. advolans) [*](nostrum sanguinem Arus. GL. VII, 457,6 )
- Cum ve/ro adesum[*](adhesum V) infla/tu renovatu/mst[*](renovatum est X) iecur,
- Tum ru/rsum taetros a/vida se ad pastu/s refert.
- Sic ha/nc custodem mae/sti cruciatu/s alo,
- Quae[*](hanc ... quae Bentl. (cf. satelles... farta... avida) hunc ... qui maesti G) [*](hanc ... quae Bentl. (cf. satelles... farta... avida) hunc ... qui maesti G) me/ perenni vi/vum foedat mi/seria.
- Namque, u/t videtis, vi/nclis constrictu/s Iovis
- Arce/re nequeo di/ram volucrem[*](voluere G) [*](voluerẽ R1 (e in c corr. manus vet. quae etiam in mg. adscr. volucrẽ) V1 (corr. 1)) [*](volucrě vol|uere K1 ) a pe/ctore.
- Sic me i/pse[*](ipse R sed coeperat ipso) viduus[*](ipsiuidi ius G (corr. 1, in mg. l viduus1) vidiuis V1 ) pe/stes excipio a/nxias
- Amo/re mortis te/rminum anquire/ns mali;
- Sed lo/nge a leto[*](leto V1 lęto K) nu/mine aspello/r Iovis,
- Atque hae/c vetusta, sae/clis glomerata ho/rridis,
- Lucti/fica clades no/stro infixa est co/rpori; p.293
- E quo/ liquatae so/lis ardore e/xcidunt
- Guttae/, quae saxa adsi/due[*](ass.K) instillant Cau/casi.”
vix igitur posse videmur ita adfectum non miserum dicere et, si nunc miserum, certe dolorem malum.
Tu quidem adhuc meam causam agis, sed hoc mox videro;
interea, unde isti versus? non enim adgnosco.[*](adgnosco KR1 (d exp. 2) V1 (d eras.) an. G1 )
Dicam hercle; etenim recte requiris. videsne abundare me otio?
Quid tum?
Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum.
Vero,[*](ante vero Vrec ) ac libenter quidem.
Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verum tamen versus ab is admisceri orationi.
Ac[*](ac hac G dyonisio X) multos quidem a Dionysio Stoico.
Probe dicis. sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia:[*](delectu K nulla elegantia a e in r. Vc ) [*](eligantia KRc ) Philo et †proprium nrt[*](sic G et proprium nrt V (exp. 1) et proprium noster R etpũ nr K ( add. 1 au 2, propriŭ ss. 2) et proprio numero Sey. et pronuntiabat numero (cf. div. 2, 117) Po. ) et lecta poëmata et loco adiungebat. itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis; sed sicubi illi defecerunt—verti enim[*](enim exp. Vvet etlam Ha. ) multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio.
Sed videsne, poëtae quid mali adferant?
lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.[*](elidunt i ex a Kc )
Sed quid poëtis irascimur?