Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quodsi expectando et desiderando pendemus animis,[*](animi Vc? non male sed cf. comm. ) cruciamur, angimur,[*](angimur V) pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit! quam me delectat[*](Xen. Hell. 2, 3, 56 cf. Val. Max. 3, 2 ext. 6) Theramenes! quam[*](qua GRV1 (corr. 2)) elato animo

p.267
est! etsi enim flemus, cum legimus,[*](legimus cum flemus K) tamen non miserabiliter vir clarus emoritur: qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo[*](quod X (d del. Vvet)) sonitu reddito adridens
propino
inquit
hoc[*](hoc pulchro V) pulchro Critiae
, qui in eum fuerat taeterrimus.[*](deterrimus (d in r. 1) V) Graeci enim in [*](in s om. X) conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sint. lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui[*](cui V e corr. Gr qui X) venenum praebiberat,[*](praebuerat Vrec ) mortem eam[*](meam GV1 ) est auguratus, quae brevi consecuta est.

Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum iudicaret?

vadit enim[*](enim om. s ) in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.[*](QHPAMENHC XApol. 40csqq. (libere reddita)) quae est igitur eius oratio, qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte multatum?

magna me
inquit “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes[*](omnis K (acsts = accusativus ss. 2)) mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur.[*](meretur K) quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di[*](dii GRV) boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri[*](repp. GR (corr. 1 )V) possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si[*](si V2 s om. X) similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?

sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras,[*](horas K1V2 ) quas

p.268
qui e vita excesserunt incolunt, id[*](hic in id corr. Kc ) multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero[*](numerū V1 ) haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum[*](Aeacum s Aiacem X) Triptolemum, convenireque eos qui iuste et [*](et s om. X (e)ge/nonto e)n tw=|n e(autw=n bi/w|)) cum fide vixerint— haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere.[*](invisere V (ise in r. Vc) invenire rell. ) quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo[*](iniquorum ventos GR iniquorũventos K iniquo (eras. 3—4 litt., tum circum in fine versus Vc) ventos V (ei)/ tis a)/llos dia\ kri/din a)/dikon te/qnhken ) circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi[*](ulixis V2 ) Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer.—Ne vos quidem, iudices i qui me absolvistis,[*](hi X si V2 ) mortem timueritis.

nec[*](nec c in r. Vc ) enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus[*](imm. KR) neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam,[*](succenseam K2 in mg. Vc ) nisi quod mihi nocere se crediderunt.” et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo:

sed tempus est
inquit
iam hinc abire,[*](habire G1R1 ) me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales[*](imm. V2 ) sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.
[*](utrum... 26 neminem libere Lact. inst. 7,2, 10 )

Ne ego[*](h' supra ego V2 ) haud[*](aut X haud V2 ) paulo hunc animum malim[*](mallim G (2. l in r.) K1RV1 ) quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi,

p.269
quod praeter deos negat scire quemquam, id scit[*](scit sit V1 ) ipse utrum sit melius—nam dixit ante—, sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum;

nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque,[*](intellegamus quae G1RV1 ) si mors malum sit, esse sempiternum malum. nam vitae miserae mors finis esse videtur; mors si est misera, finis esse nullus potest.

Sed quid ego Socratem aut[*](S. et aut X (et eras. in V)) Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius[*](lacedem. GK) quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus:

contemnisne leges Lycurgi?
[*](lygurgi X), responderit:
ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione[*](mutatione K1V) et sine versura possem dissolvere.
o virum Sparta[*](sparta V) dignum! ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur. talis innumerabilis nostra civitas tulit.

sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato[*](Cato fr. 83) [*](vocato R1 ) saepe alacris in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur? pari animo Lacedaemonii[*](lacedem. GK) in Thermopylis[*](thermopilis GRV (-las m. rec.) termopilis (in mg. ther)K) occiderunt,[*](occiderint V1 ) in quos[*](quos s quo X Sim. fr. 92 ) Simonides:

  1. Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis,
  2. Dum sanctis patriae legibus obsequimur.
quid ille dux[*](dux dum hostem proditor per ) Leonidas[*](leonidas s ) dicit?[*](semidam GKR semidam dicit V (exp. c ) dicit GR) [*](semitam ducit Pl. )
pergite animo forti, Lacedaemonii,[*](lacędem. 23. 28 lacę- dęm. V) [*](lacedem. GK) hodie apud inferos fortasse cenabimus.
fuit haec gens fortis, dum Lycurgi[*](lygurgi X) leges vigebant.[*](quid... 29 vigebant del. Dav. sed cf. Comm. et Plasberg, Festschr. f. Vahlen 228 (cui obl. Se. Jb. d.ph. V.29p. 99). iam Cato l. l. Leonidam in comparationem vocavit; Sen. epist. 82, 21 Catonis verba et Leonidae dictum coni. error (a)rista=te w(s e)n a=/|dou deipnh/sontes) Ciceroni ipsi aut mendo Graeci libri tribui potest. prandete pro pergite Er. )
p.270
e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians:
solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis
,
in umbra igitur
inquit
pugnabimus.

viros commemoro: qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset,

idcirco
inquit
genueram, ut esset,[*](et K1 (ut2)) qui pro patria mortem non[*](mortemon V1 morte non V e corr. GKR) dubitaret occumbere
. Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim rei p. disciplina. quid? Cyrenaeum[*](cyreneum GKV) Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus rex crucem minaretur,
istis, quaeso
inquit
ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine[*](homine K1 ) an sublime putescat.
[*](putrescat K2? Vrec (Val. Max. 6, 2 ext. 3) )

Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem,[*](dificilem G1K1 dificilem R) is praesertim cognitis, quae de nihil[*](nihili K) sentiendo paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo iam tam[*](tum K1 ) multa diximus.