Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
'At[*](at KR et ex ad G1V1 ) id ipsum odiosum est, sine sensu esse.' odiosum, si id esset carere; cum vero perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sentiat? quamquam hoc quidem nimis saepe[*](nimis sepossedeo K), sed eo quod in hoc inest[*](inest est V) omnis animi contractio ex metu mortis. qui enim satis viderit, id quod est luce clarius, animo et corpore consumpto totoque animante deleto et facto interitu universo illud animal, quod fuerit, factum esse nihil, is plane perspiciet inter Hippocentaurum,[*](hyppoc. G) qui numquam fuerit, et regem Agamemnonem
quae propter incertos casus[*](casus add. Vc ) cotidie imminet,[*](imminet V) propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus[*](quominus K) in omne tempus rei p. suisque[*](reip. suisque GV) [*](reipsusque ex reipsiusque K2 reipussuisque R ( al. m.)) consulat, cum[*](cum Sey. ut W aut Mue. ) posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere. quare licet etiam mortalem esse animum[*](animum K2 s animam X) iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis,[*](sit X sit V (ss. 1 aut c)) sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.
Natura vero si [*](add.Ba.) se sic habet, ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum mors, ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit. in quo quid potest esse mali, cum mors nec ad vivos pertineat nec ad mortuos?
alteri nulli sunt, alteros non attinget.[*](adt. K) quam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse: quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat; ne sui[*](sui Keil 'Cantabr.' sec. Doug. (sui: ipse = Luna: Endymion) sues) quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas
Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse. quod tandem tempus? naturaene? at[*](ad X at Vc ) ea[*](ea V (eam Gr.)) quidem dedit usuram vitae tamquam pecuniae nulla praestituta die. quid est igitur quod querare, si repetit, cum volt? ea enim condicione[*](conditione GKV) acceperas. Idem, si puer parvus occidit, aequo animo ferendum putant, si vero in cunis, ne querendum[*](quaerendum GRV) quidem. atqui ab[*](ab extra v. add. K1 ) hoc acerbius exegit natura quod dederat.
nondum gustaverat, inquit,
vitae suavitatem; hic autem iam sperabat magna, quibus frui coeuperat.at[*](at ad GKR) id[*](id ipsum q. Vrec s ) quidem in ceteris[*](ceteris certis V (ert in r. Vc)) rebus melius putatur, aliquam partem quam nullam attingere: cur in vita secus? (quamquam non male ait[*](agit KV) Callimachus[*](Call. fr. 363) multo saepius lacrimasse Priamum quam Troilum). eorum autem,[*](autem add. G1 ) qui exacta[*](ex acta V et acta GKR) aetate[*](challimachus multi moriuntur K ( add. c et... fort. 2) in mg. multo sepius... 24 etate Kc ) moriuntur, fortuna laudatur.
cur? nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse iucundior; nihil enim est profecto homini[*](hominis X) prudentia dulcius,[*](cf. Menand. fr. 676) quam, ut[*](quam ut quia utem K1 ) cetera auferat, adfert certe senectus. Quae vero aetas longa est, aut quid omnino[*](est post omnino add. Vvet ) homini longum? nonne
senectus? sed quia ultra nihil habemus, hoc longum dicimus.[*](ducimus K) Omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte, ita aut longa aut[*](parte avita longa GKR parte aucta l. in parte aut l. corr. V parte, ita aut Man. ) brevia dicuntur. apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles[*](Arist. hist. an. 552b 18) ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant. ex his igitur hora VIII quae mortua est, provecta aetate mortua est; quae vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. confer[*](confert X (corr. KV1)) nostram longissimam aetatem cum aeternitate: in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur.[*](reperiemus V1 )
Contemnamus igitur omnis[*](omnes corr. R1 ) ineptias—quod enim levius[*](laevius RV) huic levitati nomen inponam?[*](imp. KR)—totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione[*](contemtlone Non. ) ac despicientia et[*](et om. Non. ) in omni virtute ponamus.[*](in omnium .. 19 ponamus Non. 203,14 (202,2) ) [*](ponamus iussu tyrannorum (tyrr. K)GKR (cf. p. 267,3)) nam nunc quidem cogitationibus mollissimis[*](molestissimis X) effeminamur, ut, si ante mors adventet quam Chaldaeorum[*](caldeorum X ( add. K1V1)) promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique videamur.
quodsi expectando et desiderando pendemus animis,[*](animi Vc? non male sed cf. comm. ) cruciamur, angimur,[*](angimur V) pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit! quam me delectat[*](Xen. Hell. 2, 3, 56 cf. Val. Max. 3, 2 ext. 6) Theramenes! quam[*](qua GRV1 (corr. 2)) elato animo
propinoinquit
hoc[*](hoc pulchro V) pulchro Critiae, qui in eum fuerat taeterrimus.[*](deterrimus (d in r. 1) V) Graeci enim in [*](in s om. X) conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sint. lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui[*](cui V e corr. Gr qui X) venenum praebiberat,[*](praebuerat Vrec ) mortem eam[*](meam GV1 ) est auguratus, quae brevi consecuta est.
Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum iudicaret?
vadit enim[*](enim om. s ) in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.[*](QHPAMENHC XApol. 40csqq. (libere reddita)) quae est igitur eius oratio, qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte multatum?
magna meinquit “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes[*](omnis K (acsts = accusativus ss. 2)) mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur.[*](meretur K) quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di[*](dii GRV) boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri[*](repp. GR (corr. 1 )V) possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si[*](si V2 s om. X) similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?