Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intellegere posse: videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi,[*](domui W cf. Wackernagel in comm. meo ) quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. si[*](si Po nis W etsi Kü si etiam Sey., sed nec—nec pro et—et scripto. ) enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore[*](possumus et certe animum ipsum corp. H) liberatum cogitatione[*](cogitatione R) complecti possumus. Dicaearchus[*](dicearchus (dice archus) X) quidem et[*](cf. Lact. inst. 7,13, 9 opif. 16, 13) Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid[*](quidin quae corr. V2 ) aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.
est illud quidem vel maxumum animo ipso animum[*](animum v. V) videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat.[*](mihi ... 16 noscat (om. 12 Decaearchus... 14 dixerunt) H) non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igitur
nosce tedicit, hoc dicit:
nosce animum tuum.nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid[*](quidquid hic GRV1 (corr. 1 ) ) agitur, id agitur a te. hunc igitur nosse nisi divinum esset, non esset[*](non esset add. Kc ) hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum tributum deo sc. hoc se ipsum posse cognoscere[*](deo We. adeo sit hoc se ipsum posse cognoscere X (esset hoc praeceptum tributum a deo. sit hoc acrioris cuiusdam animi se ipsum posse cognoscere V, sed inde a praeceptum omnia in r. Vc). glos- sema latere, sit ex sc. natum esse cognovit We. ) .
Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet,[*](nesciaet K) dic
principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne[*](ne G nec s Somn. Macr. ) occidit quidem umquam; nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex[*](ex V2 s Somn. Macr. om. X (ou)/te a)/llo e)c e)kei/nhs genh/setai)) se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura et [*](et Somn. Macr. (consistat et P) om. W (ta=sa/n te ge/nesin sumpesou=san sh=nai kai\ mh/poe au/)qis e)/xein o(/qen kinhqe/na genh/setai)) consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a[*](a V2 s Somn. Macr. om. X imp. GR) primo inpulsa moveatur. cum pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur[*](cietur s Somn. Macr. citetur X Macr. P 1 ) interiore