Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, quid sit, primum est videndum. sunt enim qui discessum animi a corpore putent[*](putent s (cf. censeant) putant X (varietatem modorum def. Gaffiot, Le subjonc- tif de subordination Paris 1906 p. 52) ) esse mortem; sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui discedere animum censent,[*](cessent V1 ) alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse animus aut ubi aut unde, magna dissensio est. aliis cor

p.227
ipsum animus[*](aut ubi... 227.1 animus in mg. G1 aut unde... dicuntur Non. 66,5 ) videtur, ex quo excordes, vecordes[*](vec. HM vaec. VG1 (sed a 1)R1 (sed a1?) Nonii codd. pr. F H vęc. K) concordesque[*](vecordes excordes concordes H signis transponendi non satis dilucidis additis ) dicuntur[*](quid igitur sit animus... est. nam animus ab ani- ma dictus est (227, 12). aliis ... 227, 2 dicuntur H) et Nasica ille prudens bis consul
Corculum
et
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus
.[*](Ennius ann. 331) Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem; aliis pars quaedam cerebri visa est animi[*](animi om. K1, post princip. add. c ) principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum,

sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostri— declarat nomen:[*](ut fere nostri declarant nomen. nam W corr. Dav. declarant nomina Sey. ) nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni[*](Zeno fr. 134.) Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli. ut multo[*](multo Bentl. multi cf. Lact. inst. 7, 13, 9 opif. 16, 13 ) ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae a(rmoni/a [*](armonia W cf. I 24.41 ) dicitur: sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.

hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates[*](Xen. fr. 67) animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum,[*](ull in r. Vc ullum s ) numerum[*](verum X cf. ac. 2,124 ) dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum,[*](animam X (sed usupra a V1?)) cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere[*](separare X in parere corr. Vc (e priore loco iterum ss. V3)) voluit, iram et

p.228
cupiditatem, quas[*](quas-cupiditatem om. H) locis disclusit:[*](disclusit om. X add. V2Rrec s (suis add. s) cf. I,80 Pr. 32 ) iram in pectore, cupiditatem supter[*](subter RHK1 (l sup ss. K2) collocavit V2 ) praecordia locavit.[*](Plato ... 228, 2 locavit H)

Dicaearchus[*](dice archus KRV) [*](dicaearcus | G1 ) autem in eo sermone, quem Corinthi[*](chorinthi GK) habitum tribus libris exponit, doctorum[*](dictorum X, corr. in KV) hominum disputantium primo libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem[*](pherecraten G pthiotam X (pth. G phiot. K)) quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,[*](animum omnino K) et hoc esse nomen totum inane, frustraque[*](et post frustraque add. V1? vix recte ) animalia et animantis[*](animantes V2 ) appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter[*](aequabiliter V (exp. m. vet.) ) esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.