Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nonne respondebis?
Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges.[*](nonroges V)
Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent i, qui et[*](quiet V) percipi ea posse dicunt et se[*](etse V) sapientis[*](sapientes V2 ) esse profitentur.
Tu, ut videtur; nos ad audiendum parati sumus.
Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, quid sit, primum est videndum. sunt enim qui discessum animi a corpore putent[*](putent s (cf. censeant) putant X (varietatem modorum def. Gaffiot, Le subjonc- tif de subordination Paris 1906 p. 52) ) esse mortem; sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui discedere animum censent,[*](cessent V1 ) alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse animus aut ubi aut unde, magna dissensio est. aliis cor
Corculumet
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.[*](Ennius ann. 331) Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem; aliis pars quaedam cerebri visa est animi[*](animi om. K1, post princip. add. c ) principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum,
sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostri— declarat nomen:[*](ut fere nostri declarant nomen. nam W corr. Dav. declarant nomina Sey. ) nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni[*](Zeno fr. 134.) Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli. ut multo[*](multo Bentl. multi cf. Lact. inst. 7, 13, 9 opif. 16, 13 ) ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae a(rmoni/a [*](armonia W cf. I 24.41 ) dicitur: sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.
hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates[*](Xen. fr. 67) animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum,[*](ull in r. Vc ullum s ) numerum[*](verum X cf. ac. 2,124 ) dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum,[*](animam X (sed usupra a V1?)) cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere[*](separare X in parere corr. Vc (e priore loco iterum ss. V3)) voluit, iram et
Dicaearchus[*](dice archus KRV) [*](dicaearcus | G1 ) autem in eo sermone, quem Corinthi[*](chorinthi GK) habitum tribus libris exponit, doctorum[*](dictorum X, corr. in KV) hominum disputantium primo libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem[*](pherecraten G pthiotam X (pth. G phiot. K)) quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,[*](animum omnino K) et hoc esse nomen totum inane, frustraque[*](et post frustraque add. V1? vix recte ) animalia et animantis[*](animantes V2 ) appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter[*](aequabiliter V (exp. m. vet.) ) esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
Aristoteles, longe omnibus—Platonem semper excipio—praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur,[*](orirentur Hs ) quintam quandam naturam censet esse,[*](esse esset GR1 e corr. ) e qua[*](equa G1 (in mg. de) K1 (equae K2 ut v.) R) [*](essequa V (quae V2)) sit mens; cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa alia[*](alia X exp. Vvet, cf. 247,14 ) meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et[*](et om. H) similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo[*](nullo numero H) putat; quintum genus[*](genus om. H) adhibet vacans nomine et sic[*](sic exp. Vvet ) ipsum
Nisi quae me forte fugiunt,[*](fugiunt (exp. m. vet.) V) haec[*](hae Vrec s ) sunt fere[*](omnium post fere add. V2 ) de animo sententiae.[*](Aristoteles cum quattuor ... 229, 3 de animo sentiae H) Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum[*](animum V (ss. c)) concursu quodam fortuito, omittamus; nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat.[*](nihil... eorum t. conficiat Non. 269,12 )
Harum sententiarum quae vera sit, deus aliqui[*](aliquis Vrec s ) viderit;[*](harum ... viderit Lact. inst. 7,8, 9 (postquam breviter ad § 18—22 respexit) ) quae veri simillima, magna quaestio est.[*](harum ... 9 quaestio est H) utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire?
Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus,[*](possimus K2 ) id agamus; sin id non potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc, illud alias.
Quod malle te intellego, id puto esse commodius; efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius.
nam si cor[*](cor s. G) aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore;[*](corpore Vc s tempore X) si anima est, fortasse dissipabitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia,[*](harmonia GKR arm.V arm. H) dissolvetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse?[*](efficiet ... 25 dicit esse H) his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pariter enim cum vita sensus amittitur; non sentientis
Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.
Quid tibi ergo opera nostra opus est? num eloquentia Platonem superare possumus? evolve diligenter eius eum librum, qui est de animo:[*](anima ex -o Vc? ) amplius quod desideres nihil erit.
Feci mehercule, et quidem saepius; sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate[*](imm. GR) animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur.
Quid?