Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nam si[*](si add. Kc ) supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? sin autem perimit[*](peremit GR1 ( add. c) V) ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem[*](conibentem VK1 (coniventẽ2) conibuentem R1 (corr. c) conhib. G) somno consopiri sempiterno? quod si fiat, melior Enni[*](ennii R) quam Solonis oratio. hic enim noster:
nemo me lacrimis decoret[*](Enn. var. 17) inquit
nec funera fletu faxit!at vero ille sapiens:
[*](Sol. fr.21)
- Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis
- Maerorem,[*](memorem K1R1 merorem GRc ) ut celebrent funera cum gemitu.
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis[*](vĩnclis K vinculis V2 ) arbitremur, ut aut in aeternam et plane[*](plene X plane V2 s ) in[*](in del. Schue. ) nostram
quo utinam velis passis[*](pasis K1 (expansis ss. 2) V1 ) pervehi liceat! sin reflantibus[*](sinereflantibus X sed prius e eras. in V (sine refl. dist. in G et postea in KR)) ventis reiciemur, tamen eodem[*](eodem ex eadem K1R1 ) paulo tardius referamur necesse est. quod autem omnibus necesse est, idne miserum[*](misterium in miserum corr. K2 ) esse uni potest? Habes epilogum, ne quid praetermissum aut relictum putes.
Ego vero, et quidem[*](et qui idem GR1 (in hoc alterum i linea deletum, tum iterum punctis ornatum ab R2, qui etiam supra et scripsit; voluit ut v. atqui idem)) fecit etiam iste me epilogus firmiorem.
Optime, inquam. sed nunc quidem valetudini[*](valitudini KRc ) tribuamus aliquid, cras autem et quot[*](quot s quos X) dies erimus in Tusculano, agamus haec et ea potissimum, quae levationem habeant aegritudinum formidinum cupiditatum, qui omnis philosophiae[*](omni philosophia X (philophia V1) omnis philosophiae V2 aut c ) [*](ex omni ph. K2 ) est fructus uberrimus.
Neoptolemus quidem apud Ennium[*](Enn. fr. sc. 376) philosophari sibi ait necesse esse,[*](esse est H) sed paucis; nam omnino haud[*](haut KV) placere: ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari—nam quid possum, praesertim nihil[*](nil G1H) agens, agere melius?—sed non paucis, ut ille. difficile est enim in[*](in V2P2 s om. X) philosophia pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque aut omnia. nam nec pauca nisi e multis eligi possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur.[*](persequatur R1 (corr. c))
sed tamen in vita occupata[*](Neoptolemus... 10 occupata H) atque, ut[*](ut add. G2 ) Neoptolemi tum erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si[*](si V sed rell. ) non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur.[*](liberemur s liberentur (cf. 281,19) ) velut ex ea disputatione, quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur[*](videbatur V) mortis effecta contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum. nam qui id[*](quiid R quid KV (ss. K2V2)) quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo