Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
non ipsa saxa magis sensu omni[*](omnia X a exp. V1 ) vacabunt quam ille
latere pendens, cui se hic cruciatum censet optare. quae[*](quae V2 quam X) essent dura, si sentiret,[*](sentiret (vel sentirentur) s sentirent X sunt om. X ante sine vel post sensu add. s ) sunt nulla sine sensu. illud vero perquam inane:
vides, quanto haec in errore versentur: portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum; magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum.
- Ne/que sepulcrum, quo/ recipiat, ha/beat, portum co/rporis,
- U/bi remissa huma/na vita co/rpus requiesca/t malis.
Sed quid singulorum opiniones[*](opinionis X) animadvertam,[*](animadvertam G) nationum varios errores perspicere cum liceat? condiunt Aegyptii mortuos et eos servant domi; Persae etiam cera circumlitos[*](litos K1 ) condunt,[*](condiunt V2 ) ut quam maxime permaneant diuturna corpora. Magorum mos est non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata; in Hyrcania[*](hircania KRV) plebs publicos[*](plebs publicos V (s publi in r. Vc) plebs supplicos GKR) alit canes, optumates domesticos: nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent[*](cessent V) sepulturam. permulta alia colligit Chrysippus,[*](crysippus X fr. eth. 322 ) ut est in omni historia curiosus, sed ita taetra sunt quaedam, ut ea fugiat et reformidet oratio. totus igitur hic locus est contemnendus in nobis,[*](in nobis V (exp. 2 ) ) non neglegendus in nostris, ita tamen, ut mortuorum corpora nihil sentire vivi sentiamus;[*](ita ... 23 sentiamus del. We. non recte )
quantum[*](famaeque V (ae in r. Vc)) autem consuetudini famaeque dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intellegant nihil id[*](id ss. G1 ) ad mortuos pertinere.
Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest. nemo parum diu vixit, qui virtutis[*](virtutis -utis in r. Vc ) perfectae perfecto[*](perfecto exp. V2 ) functus est munere. multa mihi ipsi ad mortem tempestiva fuerunt. quam[*](quam Dav. quae (idem error p. 274, 16 saep.) ) utinam potuissem obire! nihil
verum[*](suppl. Po. (obl. Bitschofsky, Berl. ph. Woch. 1913,173) ante verum quod pro adi. habent add. et Bentl. igitur Sey ) multitudinis iudicium de bonis bonum si quando est, magis laudandum est quam illi ob eam rem beati. non possum autem dicere, quoquo[*](quo V1 ( add. c)) modo hoc accipietur, Lycurgum Solonem legum et publicae[*](publicę V (-ce K publi G1)) disciplinae carere gloria, Themistoclem Epaminondam[*](et epam. V2 ) bellicae virtutis. ante enim Salamina[*](salamina Man. salaminam cf. We. ) [*](salamini GK1 (i add. 2) V) ipsam Neptunus obruet quam Salaminii tropaei[*](trophi G1K ( add. 2 ) tropei m. V (ss. 2)) memoriam, priusque[*](e V2 om. X) e Boeotia[*](bootia X (boetia K2V2B)) Leuctra[*](leuctrae V2 leuctrha K1R1 ) tollentur quam[*](quam K quae GRV1 ( supra ae add. Vrec)) pugnae Leuctricae gloria. multo autem tardius fama deseret[*](desseret GV1 ) Curium Fabricium Calatinum, duo Scipiones duo[*](duos Vrec ) Africanos, Maximum Marcellum Paulum, Catonem Laelium, innumerabilis alios; quorum similitudinem aliquam qui arripuerit, non eam fama populari, sed vera bonorum laude metiens, fidenti animo,[*](anima G) si ita res feret,[*](res feret V2 s Lact. refert X) gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognovimus.[*](fidenti...24 cognovimus Lact. inst. 7, 10, 9 ) secundis vero suis
'morere,[*](more V 1 ( add. c)) Diagora' inquit;
non enim in caelum ascensurus es.magna haec, et nimium fortasse, Graeci putant vel tum potius putabant, isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans tris[*](tris K (r e corr 1) R(!)V( i) tres G) Olympionicas una e domo prodire cunctari illum diutius in vita fortunae obiectum inutile putabat ipsi.[*](ipse K1 )
Ego autem tibi quidem, quod satis esset, paucis verbis, ut mihi videbar,[*](videbatur V2 ) responderam—concesseras enim nullo in malo mortuos esse—; sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima. nostrum enim et nostra[*](nostra V) causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare videamur; illa suspicio[*](suspitio K) intolerabili[*](intollerabili KRV1 ) dolore cruciat, si opinamur eos quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is malis quibus volgo opinantur. hanc excutere opinionem mihimet[*](post mihimet add. V2 ) volui radicitus, eoque fui fortasse longior.
Tu longior?