Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
num[*](nunc ex. num K1 ) te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti[*](coycti R1 ) fremitus, travectio[*](traiectio ex trav. K1 ) [*](transv. Vc mg. ('al trans') g Trag. inc.111 ) Acherontis,
mento summam aquam[*](aquam trisyll. cf. Lachm. ad Lucr. 6, 552 ) [*](quam Nonii L 1 A A ) attingens[*](amnem Bue. adtinget (vel -it) senextus Nonii L 1 A A ) enectus sitiTantalus?[*](summam... tantalus Non. 401,29 ) [*](enectus ... Tantalus Prisc, GL 2, 470, 18 ) [*](tantulus X (corr. K2) Nonii et Prisciani pars ) tum
Sisyphus[*](sisyphius X (sed 2. eras. in V. sis. K1 aut c) Nonii pars ) versat[*](versus? cf. Marx ad Lucil. 1375) saxum sudans nitendo neque proficit hilum?[*](tum ... hlium Non. 121,4; 353, 8. ) fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus? apud quos nec te L. Crassus defendet[*](defendet om. RK1 (add. 2)) nec M. Antonius nec, quoniam apud Graecos iudices res agetur, poteris adhibere Demosthenen;[*](demostenen K) tibi ipsi pro te erit maxima corona causa dicenda.[*](dicenda causa K) haec fortasse metuis et idcirco mortem censes esse sempiternum malum.
Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?
An tu[*](ante G1 ) haec non[*](an tu an non (2. an in r.) V1? ) credis?
Minime vero.
Male hercule narras.
Cur? quaeso.
Quia disertus[*](dissertus KR1 ) esse possem, si contra ista dicerem.
Quis enim non in eius modi causa? aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?[*](aut convincere Non. 375, 29 )
Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium[*](dissenentium G1 (dissonantium corr. G1?) RV1 (corr. ipse?) diserentium K) philosophorum.
Inepte sane. quis enim est[*](est om. K1, add. c ) tam excors, quem ista moveant?[*](commoveant V2 )
Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli.
Ita prorsus[*](prossus G) existimo.
Ubi sunt[*](Inde ab ubi - 223, 24 iam sunt multa in K madore corrupta ) ergo i, quos miseros dicis, aut quem locum incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt.
Ego vero nusquam esse illos puto.
Igitur ne esse quidem?
Prorsus isto modo, et tamen miseros[*](miseros cf. Serv. Aen. 4, 20 ) ob id ipsum quidem,[*](quidem om. K) quia nulli sint.
Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.
Quid[*](qui We. ) tandem?
Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse.
Non sum ita hebes, ut istud dicam.
Quid dicis igitur?
Miserum esse verbi causa M.[*](M. V2 s om. X) Crassum, qui illas fortunas morte[*](morti V1 demiserit ut v. K) dimiserit, miserum Cn.[*](CN. R Gn. vel gn. GV (in K evanidum)) Pompeium, qui tanta gloria sit[*](sit om. V1, unde Vc orbatus sit) orbatus,[*](tanta dignitate tanta gl. Vc ) omnis denique miseros,[*](miseros V (exp.2?) ) qui hac luce careant.
Revolveris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne[*](nelongius verbum habuisse vid. K) miseri quidem sunt.
Non dico fortasse etiam,[*](etiam exp. Vvet ) quod sentio; nam istuc ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto.
Quid?
miserius quam omnino numquam fuisse? ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati. ego autem non commemini, ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore[*](similiore K1R1 ) memoria es, velim scire, ecquid de te recordere.[*](quid K (add.2 aut c) recordere s recordare X)
Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.[*](m. sint Vc )
Esse ergo eos dicis.
Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.
Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pugnat, quam non modo[*]( ñ modo2 ) miserum, sed omnino[*](omi m K) quicquam esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum Calatini[*](catilini G) Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas[*](putas vocas Krec ) illos?
Quoniam me verbo premis,[*](premis s. v. add. Kc ) posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint.[*](sint V)
Non dicis igitur:
miser est M. Crassus[*](miser e mori crassus K m. rec. quae ductus evanidos restituit ), sed tantum:
miser M. Crassus?
Ita plane.
Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne[*](ne ex non Rc ) imbutus quidem es?