de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sic est igitur locutus: Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime potuit, paulo ante dictum. sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturae,[*](naturae edd. natura (etiam B)) disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poe+tice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum occultarum cognitionem attulerunt.

persecutus est[*](est N2 om. BERN1V Non. p. 232 ) Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras, Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes; qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum occultissimarum. Disserendique ab isdem non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte dici posset, expromeret.[*](exprimeret R)

Cum autem tertia pars bene vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. omnium fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus. cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem esse conveniret,[*](add. Ascens. 1511) pluribus praeterea conscripsisset[*](cum scripsisset NV) qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: quae essent in re publica[*](status ... in re publica om. BER) rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque

p.161
res postularet. vitae autem degendae[*](elegendae E eligendae B) ratio maxime quidem illis[*](illis quidem BE) placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae[*](vite erat BE) simillima, sapiente visa est dignissima. atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio.

De summo autem bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod e)cwteriko/n appellabant, alterum limatius, quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos quidem, quos nominavi, aut inter ipsos dissensio. sed cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod philosophia[*](philosophia dett. philosophiam) spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut labefactari aut eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter eos[*](inter eos variari R) et dubitari videtur. quod maxime efficit Theophrasti de beata vita liber, in quo multum admodum fortunae datur. quod si ita se habeat, non possit beatam praestare vitam[*](vitam praestare BE) sapientia. Haec mihi videtur delicatior,[*](delicatior videtur NV) ut ita dicam, molliorque ratio, quam virtutis vis gravitasque postulat. quare teneamus Aristotelem et eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed non video, cur non potuerit patri similis esse filius. Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum modo plus in virtute teneamus, quam ille tenuit, firmitatis et roboris. Simus igitur contenti his.

namque horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de

p.162
moribus. huius, Lyco,[*](lyco V lico R lisias et N2 (versu ultra marg. continuato; ex priore script. lic cognosci posse videtur); om. BE spatio vacuo rel. ) oratione locuples, rebus ipsis[*](ipsi rebus R) ieiunior. concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet.

praetereo multos, in his doctum hominem et suavem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem nescio. summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari voluit antiquos, et quidem est gravitate proximus, et redundat oratio, ac tamen ne is[*](is his R) quidem in patriis institutis[*](add. Brem.) manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris. hic[*](hic his R) quoque suus est de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus non potest. antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi videtur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli[*](aristotilis R, N (fort. corr. ex aristotili), V) fuisse et Polemonis docet.

Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum velit; hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. nam ceteris in rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquid.[*](aliquod BERN) summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint. cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid[*](quod BEN1V) sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est[*](vita e via est R et via una est BE via est N1 vite via est N2 (vite in marg. add.), est via V) conformatioque[*](confirmatioque ERNV) omnium officiorum, cum quaeritur,[*](cum quaeritur Se. cum- que igitur R cum igitur BEN1V Est igitur N2 cum exigitur Mdv. )

p.163
quo quodque[*](quodque BE quid R quidque N quicque V) referatur;

ex quo, id quod omnes expetunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari potest. quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea[*](carneadia BENV) nobis adhibenda divisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet. ille igitur vidit, non modo quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono, sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igitur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; etenim semper illud extra est, quod arte comprehenditur. nihil opus est exemplis hoc facere longius. est enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari, sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum sit arti. quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam.

constitit autem fere inter omnes id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi, quem o(rmh\n [*](o(rmh/n] bonū R) Graeci vocant. quid autem sit, quod ita moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat, deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio. totius enim quaestionis eius, quae habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sit extremum et ultimum,[*](et quid ultimum BE) fons reperiendus est, in quo sint prima invitamenta naturae; quo invento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur.

Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent primum ascitam[*](ascitam cod. Glogav., Mdv.; ascitum RV as|scitum N assertum BE) et primum declinatum dolorem.

ab iis[*](iis Lamb. 2, Mdv.; his) alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque

p.164
omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima[*](prima om. R) in animis quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquid[*](aliquid Wes. aliquod) sit, quo primum[*](primum dett. prima BE primo RNV) natura moveatur vel ad appetendum vel ad[*](ad (prius) om. BERN) repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid[*](aliquod BE) referri, ut illa prudentia, quam artem vitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur, a qua totius vitae ducat exordium.

ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo[*](aliquo uno BE) ex tribus illis congruere possit,[*](possit. u aut non dolendi ita sit ut quanta (v. 19) R rell. om. ) ut aut id honestum sit, facere omnia aut voluptatis causa, etiam si eam[*](secl. Mdv.) non consequare, aut non dolendi, etiam[*](etiam N2 in ras., aut BEV) si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. ita[*](ita N2 aut non dolendi ita R (cf. ad v. 14), N1V; aut nichil dolendi ita BE) fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam optinenda.