de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quid interest, nisi quod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem dicant?[*](idem dicant V iā dicant R ilia appellant BE) ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundum naturam est, quod[*](quod V) contra malum, nec ego[*](quam BER) solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola[*](scola BERV) desinis. quid ergo? aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? quanti quidque sit aliter docti et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit—si homines essent,[*](essent V si B se E et R (in quo s non satis cognosci potest)) usitate loquerentur—, dum res maneant,[*](maneant dett. maneat) verba fingant arbitratu suo.

Sed venio ad inconstantiae crimen, ne[*](ne ut BE) saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita —quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista

producta
et 'reducta', partim idem significantibus—quid enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam lautius[*](laucius E lautius V lacius B latitius R) videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas,[*](quam tu producta qui appellas RV quam qui cum produt appellas BE) omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis[*](virtutis ed. princ. Rom. virtutes) tamquam in
p.201
solis radios incurrere.