de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Tum Lucius: Mihi vero ista valde probata sunt, quod item fratri puto.

Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane[*](cum plane BE cum pclare NV compclare R) perdidicerit,[*](perdidicerit NV didicerit R perdiderit BE) nihil sciat?

Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne meministi licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non probare?

An vero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non habet?

Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil enim est[*](est enim BE) aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a

p.194
Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. itaque haec[*](haec hic BE) cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed haec[*](haec etiam B) omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem.

illud mihi a te nimium festinanter dictum[*](dictum p. 161, 11-21 ) videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio. quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat,[*](repugnet BER) eundem beatum esse et multis malis[*](malls modis BE) oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego.

Utrum igitur tibi non placet, inquit,[*](inquit non placet BE) virtutisne tantam esse[*](esse tantam BE) vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam[*](quibusdam malls BE) affecti beati sint?

Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta, si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.

Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene[*](pene BENV porro R) minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse, qui est in parvis malis.

Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in causis videre soleat quae res agatur, is es profecto tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse vitio, quid ego quaeram non perspicis.

p.195

Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quaerebam,[*](quaerebam (p. 194, 14-18) Mdv. et Wes. (apud Mdv.); queram) respondeas.