de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Tum Piso: Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit[*](poterit 'emendavisse videtur Aldus' Mdv. poteris) sic abire, cum hic assit—me autem dicebat—, tamen audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam[*](illam veterem BE) vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii[*](ii edd. hi R hij BENV) soli[*](solum R) numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici

p.159
veteres, quorum princeps[*](principes R) Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem philosophorum. ad eos igitur converte te,[*](converte te NV convertere R convertere te BE) quaeso. ex eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. ab his oratores, ab his imperatores ac rerum publicarum principes extiterunt. ut ad minora veniam, mathematici, poe+tae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum[*](artificiū R) officina profecti sunt.

Atque ego:[*](At ego R Et ego V)

Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso, sed a te oportune facta mentio est. studet enim meus audire Cicero quaenam sit istius veteris, quam commemoras, Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententia.[*](sed a te ... Peripat. sententia Non. p. 91 est sed et enim Non. ) censemus autem facillime te id explanare posse, quod et Staseam[*](Staseam dett. stans eam) Neapolitanum multos annos habueris apud te et complures iam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho videamus exquirere.

Et ille ridens: Age, age, inquit,—satis enim scite me[*](videtur legenduim: in me) nostri sermonis principium esse voluisti—exponamus adolescenti, si quae forte possumus. dat enim id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam putarem me in Academia tamquam philosophum disputaturum. sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus sim.

Mihi, inquam, qui te id ipsum rogavi?

Tum, Quintus et Pomponius cum idem se velle dixissent, Piso exorsus est. cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo.

p.160

Sic est igitur locutus: Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime potuit, paulo ante dictum. sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturae,[*](naturae edd. natura (etiam B)) disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poe+tice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum occultarum cognitionem attulerunt.