de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Quo modo igitur, inquies, verum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si amicitiae, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur? Hac videlicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere virtutis. nam et amici cultus et parentis ei,[*](ei Or. et) qui officio fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte factis est, quae sunt orta a virtutibus. quae[*](add. Lamb.) quidem sapientes sequuntur duce natura tanquam videntes;[*](sapientes sequuntur duce natura tanquam videntes Se. sa- pientes utentes sequuntur duce natura tanquam BERV sapientes vírttes ('rt ab alt. m. in ras.) sequuntur duce natura tamquam N. 'Latet aliquid huiusmodi: quae quidem sapientes videntes sequuntur duce natura eam viam' Mdv. ) non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem. quodsi ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam. rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum
Age[*](age N2 auge) nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem excellentiamque virtutum: