de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

in omni autem[*](autem enim BE) honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani. quae nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde totius complexu

p.189
gentis humanae. quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem. atque haec ita iustitiae propria sunt, ut sint virtutum reliquarum communia.

nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam[*](quoddam BE) ingenitum[*](ingenitum B E innatum RN in natum V) quasi civile atque populare, quod Graeci politiko/n vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, quam[*](quam que RN) exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet[*](fundet se BE) in[*](in N post fundet ab alt. m. superscr. est (= scilicet) usu) ceteras virtutes, sic illas expetet. servari enim iustitia nisi a forti[*](forte RNV) viro, nisi a sapiente non potest. qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute; quibus rebus[*](in rebus R et (ī ab alt. m. superscr.) N2 ) vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.