de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. indicant[*](iudicant BER) pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. quanta studia decertantium sunt quanta ipsa certamina!
Sed haec in pueris; expressa[*](in pueris expressa. In iis (his) vero RNV) vero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? quis suae urbis[*](quis suae urbis RKl. quis huius urbis Mdv. ) conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum cognoscimus?
Quid loquor[*](loquor V loquar) de nobis, qui ad laudem et ad[*](et ad qui ad BE) decus nati, suscepti, instituti sumus? qui clamores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab altero:
Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes!cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur,[*](se una necari cum precantur Se. sunaneganum precamur BE sunanegamū precamur R una uivere precamur (ab alt. m. in ras., sub a u inferior pars g erasae cognosci potest) N negancium una vivere precamur V) quotiens hoc agitur, ecquandone[*](ecquandone Dav. et quando ne BER et quando|ve N2 est quando ne V et, ut vid., N1 ) nisi admirationibus
Talibus exemplis non fictae solum fabulae, verum[*](verum sed Non. ) etiam historiae refertae[*](talibus exp. ... refertae Non. p. 309 ) sunt, et quidem maxime nostrae. nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos tutores misimus regibus,[*](regibus misimus BE (misimus regem municissimum menibus, rell. om., R)) nostri imperatores pro salute patriae sua capita voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica Lucretia et quae per[*](del. Vict.) vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam,[*](filiam interficeret BE) ne stupraretur. quae quidem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin[*](quin NV qui BER) intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum ea laudemus, nulla alia re nisi honestate duci?
Quibus rebus expositis breviter[*](breviter expositis BE)—nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus—sed his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur[*](ex hijs virtutibus oritur N) et in iis[*](iis Mdv. his R hijs NV illis BE) haeret, per se esse expetendum.
in omni autem[*](autem enim BE) honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani. quae nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde totius complexu
nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam[*](quoddam BE) ingenitum[*](ingenitum B E innatum RN in natum V) quasi civile atque populare, quod Graeci politiko/n vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, quam[*](quam que RN) exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet[*](fundet se BE) in[*](in N post fundet ab alt. m. superscr. est (= scilicet) usu) ceteras virtutes, sic illas expetet. servari enim iustitia nisi a forti[*](forte RNV) viro, nisi a sapiente non potest. qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute; quibus rebus[*](in rebus R et (ī ab alt. m. superscr.) N2 ) vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.
atque haec coniunctio confusioque virtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque sint,[*](sint (ante ut) BE sunt) ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo. quando igitur inest in omni virtute cura quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes denique—quoniam unam societatem hominum esse
ita fit, ut duo genera propter se expetendorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus completur illud extremum, quae sunt aut animi aut corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est quae neque in animo[*](nec in animo BE) insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt. nec vero umquam[*](umquam N unquam V inquam BER) summum bonum assequi quisquam posset, si omnia illa,[*](ilia om. BE) quae sunt extra, quamquam expetenda, summo bono continerentur.
Quo modo igitur, inquies, verum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si amicitiae, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur? Hac videlicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere virtutis. nam et amici cultus et parentis ei,[*](ei Or. et) qui officio fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte factis est, quae sunt orta a virtutibus. quae[*](add. Lamb.) quidem sapientes sequuntur duce natura tanquam videntes;[*](sapientes sequuntur duce natura tanquam videntes Se. sa- pientes utentes sequuntur duce natura tanquam BERV sapientes vírttes ('rt ab alt. m. in ras.) sequuntur duce natura tamquam N. 'Latet aliquid huiusmodi: quae quidem sapientes videntes sequuntur duce natura eam viam' Mdv. ) non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem. quodsi ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam. rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum
Age[*](age N2 auge) nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem excellentiamque virtutum:
iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos fore intellegant, si in virtutis certamen venerint. illa enim, quae sunt a nobis bona corporis numerata, complent ea quidem beatissimam vitam, sed ita, ut sine illis possit beata vita existere.[*](consistere R) ita enim parvae et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae in virtutum splendore ne cernantur quidem.
Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vivendum momenta ista corporis commodorum, sic nimis violentum est nulla esse dicere;