de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura[*](futura Clericus (ad Aeschinis Axioch. 17); natura) sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum[*](aut apparatum Lamb. ) requirentis, nihil aliud esse[*](esse om. BE) acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo[*](inqendo E in querendo RV inquerendo N) ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum

p.183
miseriarum. itaque multi, cum in[*](in om. BER) potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis levaverunt.[*](levarunt BE)

princeps huius civitatis Phalereus[*](phalereus R phalerius BEN phalerus V) Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream[*](alexandriam RNV) contulit. qui cum in hac ipsa[*](ipsa om. BE) philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit[*](scripsit ed. Veneta 1494; scribit) non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui[*](qui N2 quin) etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.[*](soleamus valeamus R)

Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indicia[*](inditia N iudicia) naturae, maxime scilicet in homine, sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper[*](agere semper aliquod BE) neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod[*](quod RNV qui BE) in pueritia facillime se arbitrantur[*](arbitrantur RNV) [*](arbitrentur BE) naturae voluntatem[*](voluntatem Lamb. voluptatem) posse cognoscere. videmus igitur ut conquiescere

p.184
ne infantes quidem possint. cum vero paulum processerunt,[*](processerunt Non. processerint) lusionibus vel laboriosis[*](laboriosius Non. ) delectantur,[*](cum ... delectantur Non. p. 211 cum hi vero Non. ) ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. itaque, ne si[*](ne si edd. nisi) iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus.

quin etiam inertissimos homines nescio qua[*](qua qui BE) singulari segnitia[*](segnitia etiam E) praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt.

itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis[*](gerendis gerundis Non. ) negotiis orbatus possit[*](possit orbatus Non. ) paratissimis vesci voluptatibus.[*](si gerendis ... voluptatibus Non. p. 416 ) nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem. nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum. quo studio cum satiari non possint,[*](possint Ern. possunt) omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum,

p.185
nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.

Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus,[*](minora maioribus maioribus minoribus BE) maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque[*](cognitioque N cognitione) rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes[*](latentes iacentes R) indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum[*](scientia, tum sciendi que (ēdi que ab alt. m. in ras.) N) prudens, temperata, fortis, iusta[*](fortis, iusta Mdv. forti si iusta B E fortis. Si iusta R fortis et iusta (& in N ab alt. m. in ras.) NV) ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas[*](teneritas NV Non. temeritas BER) ac mollitia[*](mollitia BE Non. mollities RN mollicies V) quaedam,[*](in primo ... moll. quaedam Non. p. 495 ) ut nec res videre optimas nec agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. praeclare enim Plato:

Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!
Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dictum est, nunc de maioribus consequentibusque videamus.

Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente

p.186
aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur. animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent;[*](indigerent Brem. indigeret) quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam inchoavit, nihil amplius.