de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.
viverevitem et
moridicimus arboremque et
novellamet
vetulam[*](vetulam dicimus BE) et
vigereet 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus,[*](animalibus BE) sic illis et apta quaedam ad naturam putare et[*](putare et BE aptare et R amputare et NV) aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat,[*](circumcidat dett. circumcidet R circumdat BEN1 circumdet N2V) amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint[*](possint Dav. possit) ire, ut ipsae vites, si loqui possint,[*](possint A. Man. possent) ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id[*](id om. BE) extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur.
at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa[*](ipsa Crat. ipsam) moveatur, quid facturam putas? an ea, quae per vinitorem antea[*](ante BE) consequebatur, per se ipsa[*](ipsa Crat. ipsam) curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat, sed volet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit,[*](erit (priore loco) C.F. W. Mue. sit) vivere. ita similis erit ei[*](ei Bentl., Gz.; et) finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si[*](quod si R (Quod), NV) non sensus modo ei[*](modo sensus non ei BE non sensus ei modo R) sit datus,[*](datus sit BE) verum etiam animus hominis?[*](eciam animus hominis N2V etiam animus (animus R) est animus hominis RN1 animus est etiam animus hominis BE etiam animus, et animus hominis Vict. ) non necesse est et illa pristina manere, ut[*](Inter RN1 ad tuendas inter BE ut tuenda Inter N2V)
Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispicere[*](dispicere NV despicere BER) coepimus[*](cepimus RNV ceperimus BE) et sentire quid simus et quid ab [*](add. ed. Veneta 1494) animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.
quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur.[*](movetur moventur NV) serpere anguiculos, nare[*](nare natare Non. ) anaticulas,[*](anaticulas V aneticulas BERN anaticulos Non. volare Non. ) evolare
est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis[*](auctis actis R) virtutis quasi germen[*](germen I. F. Gronov. carmen) efficitur. nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem
Intrandum est igitur[*](igitur est BE) in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una nostri, ut vim corporis[*](nostri, ut vim corporis Mdv. nostri ut corporis BER vim ut nostri corporis (vim in ras., nostri ab alt. m. superscr.) N ut vim nostri corporis V) animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus iis[*](rebus iis (hys) BE rebus (pro reb; us = rebus is) RNV) ipsis[*](ipsis om. BE (vi corporis animique opponuntur res eae ipsae cf. p. 179, 7 sq)) perfruatur. quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in[*](in (post quasi) om. NV) ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum; quod certe universum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse per se expetendas.
In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est; sin autem[*](autem om. RNV) est in ea, quod quidam[*](quidem BER) volunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum