de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, quam non modo carum sibi quemque, verum etiam[*](add. cod. Glogav., P. Man.) vehementer carum esse? quis est enim aut quotus quisque, cui,[*](quisque est cui Non. ) mors cum adpropinquet,[*](adpr. Non. appr.) non 'refugiat[*](fugiatNon. ) ti/mido sanguen[*](timido sanguen Non. timidos anguis BERN1 timido sanguis N2V) a/tque exalbesca/t metu'?[*](quis est ... metu Non. p. 224 ) etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere—quod item est reprehendendum in dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura.[*](modica natura essent BE) nec vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si

p.171
metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde,[*](alicunde edd. aliunde) extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia',[*](astutia N2V astutias) iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?

maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum[*](sagittarum om. BE) ictu [*](ictu add. Se. ) configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium[*](accium R actium) est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.

De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit? sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito,[*](fortuitu BER videmus N2 videamus) videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod velint, ac vel hoc intellegant, si quando[*](quando dett. quid BE quā R qua NV) naturam hominis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc differt. nam prius a se poterit quisque discedere quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere. iure igitur gravissimi philosophi initium summi boni a natura petiverunt et illum appetitum

p.172
rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putaverunt omnibus, quia[*](quia Dav. qui) continentur ea commendatione naturae, qua se ipsi diligunt.

Deinceps videndum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque[*](que om. B) ita constitutum,[*](aliis ... constitutum om. E) ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium. iam[*](iam ('aptius scriberetur: iam quae cet.') Mdv. nam) quae corporis sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus comparandam et cognitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur.

Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint[*](sint Lamb. (in curis secundis); sunt) hominis intellegatur. sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut[*](aut ac BE) motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens[*](ex homine exuens RN2V exuens (om. ex homine) N1 exuens ex homine BE) naturam odisse videatur. quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat,

p.173
tamen in corpore immutari[*](mutari BE) hominis natura videatur.

itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.

Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi[*](cuiusdam modi cuiusmodi BE) debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de virtutibus nulla desit. atque[*](atque BE atqui NV at qui R) in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus. animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio[*](proprio proprie eo Dav. ) nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur. alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut[*](ut N2 et) prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis.[*](generis eiusdem BE)

Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid[*](quid NV quod) hominis natura postulet.

ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore[*](et in animo et in corpore NV et animo et corpore (in bis om.) BE in animo et corpore (priore et et poster. in om.) R) perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in

p.174
suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate[*](sua caritate V sua e caritate R sua ecaritate BEN) colantur et per se ipsae appetantur.

Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent[*](habent habeant Ern. ) dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime. ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt[*](sunt Ern. sint) aut[*](sine animo sunt aut om. R) non [*](non add. A. Man. ) multo secus, earum[*](earum edd. eorum) summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret.[*](non inscite ... putisceret Non. p. 161 ) [*](putisceret Non. putresceret) sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid[*](aliquod BER) simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis,[*](leonibus ut in canibus in equis BEN1 leonibus in canibus in equis RV leonibus ut in canibus ut in equis N2 ) in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant.

Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.

p.175
itaque et
vivere
vitem et
mori
dicimus arboremque et
novellam
et
vetulam
[*](vetulam dicimus BE) et
vigere
et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus,[*](animalibus BE) sic illis et apta quaedam ad naturam putare et[*](putare et BE aptare et R amputare et NV) aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat,[*](circumcidat dett. circumcidet R circumdat BEN1 circumdet N2V) amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint[*](possint Dav. possit) ire, ut ipsae vites, si loqui possint,[*](possint A. Man. possent) ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id[*](id om. BE) extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur.

at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa[*](ipsa Crat. ipsam) moveatur, quid facturam putas? an ea, quae per vinitorem antea[*](ante BE) consequebatur, per se ipsa[*](ipsa Crat. ipsam) curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat, sed volet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit,[*](erit (priore loco) C.F. W. Mue. sit) vivere. ita similis erit ei[*](ei Bentl., Gz.; et) finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si[*](quod si R (Quod), NV) non sensus modo ei[*](modo sensus non ei BE non sensus ei modo R) sit datus,[*](datus sit BE) verum etiam animus hominis?[*](eciam animus hominis N2V etiam animus (animus R) est animus hominis RN1 animus est etiam animus hominis BE etiam animus, et animus hominis Vict. ) non necesse est et illa pristina manere, ut[*](Inter RN1 ad tuendas inter BE ut tuenda Inter N2V)

p.176
tuenda sint, et[*](ut tuenda sint, et Or. ut tuendas.) haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione[*](expletione explanatione R) naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? sic, quod est[*](sic, quod est Se. sitque BERN1V sicque N2 Sic extitit Mdv. Librarius archetypi pro ē legit que) extremum omnium appetendorum atque ductum[*](ductum (uc ab alt. m. in ras.) N doctum commendatione Lamb. commutatione BE commutate V comunitate R coitate N) a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta.

Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispicere[*](dispicere NV despicere BER) coepimus[*](cepimus RNV ceperimus BE) et sentire quid simus et quid ab [*](add. ed. Veneta 1494) animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.