de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam vivere, non ita accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici potest commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam vivere, sed naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud bovi, aliud homini. et tamen in omnibus est[*](est V om. BERN 'Vellem in transitu ab infinita oratione ad finitam scriberetur: summa communis est et quidem cet.' Mdv. ) summa

p.168
communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad vivendum crescendumque valeant, ut[*](ut (ante suo) Bentl. et) in suo genere[*]('in suo genere scribendum videtur' C.F. W. Mue. in adn. crit. ) perveniant ad extremum; ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse servatricem[*](conservatricem R) sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura undique perfecta et nihil requirente.

haec igitur nobis explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. huius enim aetati[*](haec igitur ... aetati Non. p. 15 ) [*](ignoscetis cuius aetatis Non. ) et huic nunc haec primum[*](haec primum R primum hoc (ante primum ras., in qua cognosc. h) N2 hic primum BE hoc primum V) fortasse[*](secl. Mdv.) audientis[*](audientis Mdv. audienti (audiendi E)) servire debemus.

Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur.

Exposita igitur, inquit,[*](inquit om. BE) terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse[*](reapse re ab se) primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere.[*](diligere N2V diligi BERN1 ) quod quamquam dubitationem non habet—est enim infixum in ipsa natura comprehenditurque suis[*](add. Crat. natura ac comprehenditur suis Alanus ) cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, non audiatur—, tamen, ne quid praetermittamus, rationes

p.169
quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto.

etsi qui[*](qui edd. quid) potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? res enim concurrent[*](occurrent R) contrariae. nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. necesseque est,[*](necesseque est BE necesse ēq; (= estque) R necesse est eque N1V necesse est quidem N2 ) si quis sibi ipsi[*](ipsi sibi BE) inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere,[*](fugere et que BEV) quae fugienda appetere,[*](appetere dett. petere) quae sine dubio vitae est[*](est Mdv. sunt) eversio. neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut[*](aut ut Mdv. ) ille apud Terentium,[*](Terentium Heautontim. I 1, 95 (147): Decrevi tantisper me minus iniuriae, Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser.) qui 'decrevit tantisper[*](tantisper dett. tantum per (tantum s per N2)) se minus[*](est usus BE) iniuriae suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus est.

sed alii dolore moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. et qui[*](Et qui RV Equi BE et qui (et ab alt. m. in ras. add.) N) ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus[*](inimicus esse BE) atque hostis, vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum.

Nec vero id satis est,[*](est om. BE) neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui,

p.170
quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus,[*](sumus Lamb. simus) item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus[*](simus B sumus) nihil nostra arbitrabimur[*](arbitramur RNV) interesse.

Atque etiam illud si qui[*](qui Bai. quid BERN1 quis N2V) dicere velit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum,[*](ipsum V ipse) qui sese diligat. hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocumque[*](quoquomodocumque BE) dicitur, intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem ipsis[*](ipsis autem BE ipsis autem ipsis R) ne [*](ne et ut add. A. Man. (intelligi ne quidem ut N2)) intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus.

Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, quam non modo carum sibi quemque, verum etiam[*](add. cod. Glogav., P. Man.) vehementer carum esse? quis est enim aut quotus quisque, cui,[*](quisque est cui Non. ) mors cum adpropinquet,[*](adpr. Non. appr.) non 'refugiat[*](fugiatNon. ) ti/mido sanguen[*](timido sanguen Non. timidos anguis BERN1 timido sanguis N2V) a/tque exalbesca/t metu'?[*](quis est ... metu Non. p. 224 ) etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere—quod item est reprehendendum in dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura.[*](modica natura essent BE) nec vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si

p.171
metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde,[*](alicunde edd. aliunde) extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia',[*](astutia N2V astutias) iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?

maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum[*](sagittarum om. BE) ictu [*](ictu add. Se. ) configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium[*](accium R actium) est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.

De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit? sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito,[*](fortuitu BER videmus N2 videamus) videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod velint, ac vel hoc intellegant, si quando[*](quando dett. quid BE quā R qua NV) naturam hominis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc differt. nam prius a se poterit quisque discedere quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere. iure igitur gravissimi philosophi initium summi boni a natura petiverunt et illum appetitum

p.172
rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putaverunt omnibus, quia[*](quia Dav. qui) continentur ea commendatione naturae, qua se ipsi diligunt.

Deinceps videndum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque[*](que om. B) ita constitutum,[*](aliis ... constitutum om. E) ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium. iam[*](iam ('aptius scriberetur: iam quae cet.') Mdv. nam) quae corporis sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus comparandam et cognitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur.

Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint[*](sint Lamb. (in curis secundis); sunt) hominis intellegatur. sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut[*](aut ac BE) motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens[*](ex homine exuens RN2V exuens (om. ex homine) N1 exuens ex homine BE) naturam odisse videatur. quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat,

p.173
tamen in corpore immutari[*](mutari BE) hominis natura videatur.

itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.

Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi[*](cuiusdam modi cuiusmodi BE) debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de virtutibus nulla desit. atque[*](atque BE atqui NV at qui R) in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus. animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio[*](proprio proprie eo Dav. ) nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur. alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut[*](ut N2 et) prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis.[*](generis eiusdem BE)

Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid[*](quid NV quod) hominis natura postulet.

ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore[*](et in animo et in corpore NV et animo et corpore (in bis om.) BE in animo et corpore (priore et et poster. in om.) R) perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in

p.174
suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate[*](sua caritate V sua e caritate R sua ecaritate BEN) colantur et per se ipsae appetantur.