de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
namque horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de
praetereo multos, in his doctum hominem et suavem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem nescio. summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari voluit antiquos, et quidem est gravitate proximus, et redundat oratio, ac tamen ne is[*](is his R) quidem in patriis institutis[*](add. Brem.) manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris. hic[*](hic his R) quoque suus est de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus non potest. antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi videtur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli[*](aristotilis R, N (fort. corr. ex aristotili), V) fuisse et Polemonis docet.
Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum velit; hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. nam ceteris in rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquid.[*](aliquod BERN) summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint. cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid[*](quod BEN1V) sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est[*](vita e via est R et via una est BE via est N1 vite via est N2 (vite in marg. add.), est via V) conformatioque[*](confirmatioque ERNV) omnium officiorum, cum quaeritur,[*](cum quaeritur Se. cum- que igitur R cum igitur BEN1V Est igitur N2 cum exigitur Mdv. )