de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis[*](plurimis ABENV pluribus R) locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus,[*](add. dett.) atque ut eorum alterum ab altero ne separemus?[*](add. Lamb.) Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta aut[*](aut Se. sunt ABER om. NV) inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino relicta.

Cumque duae sint artes, quibus perfecte[*](perfectā B perfecta E) ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi,

p.124
hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem res[*](res om. A ars Mdv. ) efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars[*](ars res R) tamen est dux certior quam natura. aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere.

Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi[*](qua et hij V quae (compend. scr.) hic A que hic BER qua hic N) utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.