de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri aut noluerunt, certe reliquerunt.[*](add. Cobet Mnemosyn. nov. ser. III p. 99) quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur. nova verba fingunt, deserunt usitata.
At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! incendi[*](incendi ABERN1 incendit N2V) igitur[*](igitur ergo BE) eos, qui audiunt, vides. quantam rem agas,[*](quantam rem agas = quid efficere quis possit, quod (ut illi Stoicorum conatus) tantum sit, ut Circeiis qui habitet cet. ) [*](agat (t ab alt. m. in ras.) N) ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet?
Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa,[*](ista ipsap. 118, 29 sqq.) quae tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt
Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat,[*](habebat Bai. habeat ABERN1 habent N2 habet V) et quidem in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis[*](plurimis ABENV pluribus R) locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus,[*](add. dett.) atque ut eorum alterum ab altero ne separemus?[*](add. Lamb.) Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta aut[*](aut Se. sunt ABER om. NV) inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino relicta.
Cumque duae sint artes, quibus perfecte[*](perfectā B perfecta E) ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi,
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi[*](qua et hij V quae (compend. scr.) hic A que hic BER qua hic N) utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.
inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent. cum autem quaereretur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis
quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur[*](sumentur R) ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,[*](Epicurum edd. epicurorum) in physicis quidem, Democriteum[*](Democriteum (Democritium) Vict. democritum ('potuitne Cicero scribere: Epicuro erum, in ph. q., Democritum puto?' Mdv.)) puto. pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimis[*](de plurimis P. Man. e plurimis) eadem dicit, tum certe de maximis. quod idem[*](idem Ern. item) cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.